Fondare 3276 Risultati per: Cor
lætare ergo juvenis in adulescentia tua et in bono sit cor tuum in diebus juventutis tuæ et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in judicium (Liber Ecclesiastes 11, 9)
aufer iram a corde tuo et amove malitiam a carne tua adulescentia enim et voluptas vana sunt (Liber Ecclesiastes 11, 10)
ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus (Canticum Canticorum 1, 15)
columba mea in foraminibus petræ in caverna maceriæ ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora (Canticum Canticorum 2, 14)
egredimini et videte filiæ Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die lætitiæ cordis ejus (Canticum Canticorum 3, 11)
veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum (Canticum Canticorum 4, 8)
vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui (Canticum Canticorum 4, 9)
emissiones tuæ paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo (Canticum Canticorum 4, 13)
ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium (Canticum Canticorum 5, 2)
caput ejus aurum optimum comæ ejus sicut elatæ palmarum nigræ quasi corvus (Canticum Canticorum 5, 11)
pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata (Canticum Canticorum 6, 3)
sicut cortex mali punici genæ tuæ absque occultis tuis (Canticum Canticorum 6, 6)