Fondare 797 Risultati per: Contra
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem (Liber Isaiae 3, 5)
ruit enim Hierusalem et Judas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos majestatis ejus (Liber Isaiae 3, 8)
et factum est in diebus Ahaz filii Joatham filii Oziæ regis Juda ascendit Rasin rex Syriæ et Phacee filius Romeliæ rex Israël in Hierusalem ad prœliandum contra eam et non potuerunt debellare eam (Liber Isaiae 7, 1)
eo quod consilium inierit contra te Syria malum Ephraim et filius Romeliæ dicentes (Liber Isaiae 7, 5)
et declinabit ad dexteram et esuriet et comedet ad sinistram et non saturabitur unusquisque carnem brachii sui vorabit Manasses Ephraim et Ephraim Manassen simul ipsi contra Judam (Liber Isaiae 9, 20)
ad gentem fallacem mittam eum et contra populum furoris mei mandabo illi ut auferat spolia et diripiat prædam et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum (Liber Isaiae 10, 6)
numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur quomodo si elevetur virga contra levantem se et exaltetur baculus qui utique lignum est (Liber Isaiae 10, 15)
et auferetur zelus Ephraim et hostes Juda peribunt Ephraim non æmulabitur Judam et Judas non pugnabit contra Ephraim (Liber Isaiae 11, 13)
et visitabo super orbis mala et contra impios iniquitatem eorum et quiescere faciam superbiam infidelium et arrogantiam fortium humiliabo (Liber Isaiae 13, 11)
sumes parabolam istam contra regem Babylonis et dices quomodo cessavit exactor quievit tributum (Liber Isaiae 14, 4)
et concurrere faciam Ægyptios adversum Ægyptios et pugnabit vir contra fratrem suum et vir contra amicum suum civitas adversus civitatem regnum adversus regnum (Liber Isaiae 19, 2)
in anno quo ingressus est Tharthan in Azotum cum misisset eum Sargon rex Assyriorum et pugnasset contra Azotum et cepisset eam (Liber Isaiae 20, 1)
