Fondare 4922 Risultati per: Arca Autem Noe
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis (Epistula ad Galatas 5, 16)
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem hæc enim invicem adversantur ut non quæcumque vultis illa faciatis (Epistula ad Galatas 5, 17)
manifesta autem sunt opera carnis quæ sunt fornicatio inmunditia luxuria (Epistula ad Galatas 5, 19)
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas (Epistula ad Galatas 5, 22)
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis (Epistula ad Galatas 5, 24)
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero (Epistula ad Galatas 6, 4)
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis (Epistula ad Galatas 6, 6)
quæ enim seminaverit homo hæc et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam æternam (Epistula ad Galatas 6, 8)
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes (Epistula ad Galatas 6, 9)
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei (Epistula ad Galatas 6, 10)
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo (Epistula ad Galatas 6, 14)
Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos (Epistula ad Ephesios 2, 4)