Mosaico decorativo

Fondare 4922 Risultati per: Arca Autem Noe

  • cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti quia reprehensibilis erat (Epistula ad Galatas 2, 11)

  • prius enim quam venirent quidam ab Jacobo cum gentibus edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione erant (Epistula ad Galatas 2, 12)

  • scientes autem quod non justificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Jesu Christi et nos in Christo Jesu credidimus ut justificemur ex fide Christi et non ex operibus legis propter quod ex operibus legis non justificabitur omnis caro (Epistula ad Galatas 2, 16)

  • vivo autem jam non ego vivit vero in me Christus quod autem nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me (Epistula ad Galatas 2, 20)

  • providens autem scriptura quia ex fide justificat gentes Deus prænuntiavit Abrahæ quia benedicentur in te omnes gentes (Epistula ad Galatas 3, 8)

  • quoniam autem in lege nemo justificatur apud Deum manifestum est quia justus ex fide vivit (Epistula ad Galatas 3, 11)

  • lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis (Epistula ad Galatas 3, 12)

  • hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem (Epistula ad Galatas 3, 17)

  • nam si ex lege hereditas jam non ex repromissione Abrahæ autem per promissionem donavit Deus (Epistula ad Galatas 3, 18)

  • mediator autem unius non est Deus autem unus est (Epistula ad Galatas 3, 20)

  • prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quæ revelanda erat (Epistula ad Galatas 3, 23)

  • si autem vos Christi ergo Abrahæ semen estis secundum promissionem heredes (Epistula ad Galatas 3, 29)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina