Fondare 1381 Risultati per: Album Filii Senaá
obtulit et arietem in holocaustum super cujus caput cum inposuissent Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 18)
obtulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum posueruntque super caput illius Aaron et filii ejus manus suas (Liber Leviticus 8, 22)
cumque sanctificasset eos in vestitu suo præcepit eis dicens coquite carnes ante fores tabernaculi et ibi comedite eas panes quoque consecrationis edite qui positi sunt in canistro sicut præcepit mihi dicens Aaron et filii ejus comedent eos (Liber Leviticus 8, 31)
feceruntque Aaron et filii ejus cuncta quæ locutus est Dominus per manum Mosi (Liber Leviticus 8, 36)
cujus sanguinem obtulerunt ei filii sui in quo tinguens digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim ejus (Liber Leviticus 9, 9)
immolavit et holocausti victimam obtuleruntque ei filii sui sanguinem ejus quem fudit per altaris circuitum (Liber Leviticus 9, 12)
immolavit et bovem atque arietem hostias pacificas populi obtuleruntque ei filii sui sanguinem quem fudit super altare in circuitu (Liber Leviticus 9, 18)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii ne moriamini quia præceptum est sempiternum in generationes vestras (Liber Leviticus 10, 9)
pectusculum quoque quod oblatum est et armum qui separatus est edetis in loco mundissimo tu et filii tui ac filiæ tuæ tecum tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël (Liber Leviticus 10, 14)
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua plaga lepræ est et ad arbitrium ejus separabitur (Liber Leviticus 13, 3)
ideo offerre debent sacerdoti filii Israël hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino (Liber Leviticus 17, 5)