Mosaico decorativo

1. Odbroji sedamdeset tisuæa nosaèa, osamdeset tisuæa kamenolomaca u gori i tri tisuæe i šest stotina poslovoða.

1. Et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia, qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria milia sescentos.

2. Tada posla ovu poruku Hiramu, tirskomu kralju: "Kao što si mome ocu Davidu slao cedrovine da gradi dvor gdje æe živjeti, tako uèini i meni.

2. Misit quoque ad Hiram regem Tyri dicens: “Sicut egisti cum David patre meo et misisti ei ligna cedrina, ut aedificaret sibi domum ad habitandum in ea,

3. Kanim podiæi Dom Imenu Jahve, svojega Boga, i posvetiti mu ga da se diže pred njim miomirisni kad, da se uvijek postavljaju kruhovi, da se prinose paljenice jutrom i veèerom, subotom, na dane mlaðaka i na blagdane Jahve, Boga našega; i tako da zauvijek ostane u Izraelu.

3. sic fac mecum, ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum coram illo fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et ad holocautomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.

4. Dom koji gradim bit æe velik, jer je naš Bog najveæi meðu svim bozima.

4. Domus enim, quam aedificare cupio, magna est; magnus est enim Deus noster super omnes deos.

5. TÓa tko bi imao dovoljno snage da njemu sazda Dom kad ga ni nebesa, ni nebesa nad nebesima ne mogu obuhvatiti? I tko sam ja da mu zidam Dom, osim zato da mu se kad diže pred lice?

5. Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? Si caelum et caeli caelorum capere eum nequeunt, quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? Sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.

6. Pošalji mi èovjeka vièna obradi zlata, srebra, tuèa, željeza, grimiza, karmezina i ljubièastog baršuna, i vièna umjetnosti rezbarstva: radit æe s rukotvorcima kod mene u Judi i u Jeruzalemu, s onima što mi ih ostavi moj otac David.

6. Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro et argento, aere et ferro, purpura, coccino et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus.

7. Pošalji mi iz Libanona cedrovine, èempresovine i sandalovine, jer znam da tvoje sluge umiju sjeæi libanonska stabla. Moje æe sluge raditi s tvojima.

7. Sed et ligna cedrina mitte mihi et arceuthina et pinea de Libano; scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,

8. Morat æe mi pripraviti mnogo drva, jer æe kuæa što je mislim graditi biti velika i velièanstvena.

8. ut parentur mihi ligna plurima; domus enim, quam cupio aedificare, magna erit nimis et inclita.

9. Drvosjeèama što æe obarati stabla dajem dvadeset tisuæa kora pšenice, dvadeset tisuæa kora jeèma, dvadeset tisuæa bata vina i dvadeset tisuæa bata ulja za izdržavanje tvojih slugu."

9. Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia”.

10. Hiram, tirski kralj, odgovori pismom što ga posla Salomonu: "Zato što voli svoj narod, Jahve te zakraljio nad njim."

10. Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: “Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum”.

11. Dometnu još i ovo: "Neka je blagoslovljen Jahve, Bog Izraelov, koji je stvorio nebesa i zemlju. On je kralju Davidu dao mudra, pametna i umna sina koji æe jedan dom graditi Jahvi, a drugi sebi da iz njega kraljuje.

11. Et addidit dicens: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino et palatium sibi.

12. Stoga ti šaljem èovjeka mudra, vješta i razumna, Hurama Abija,

12. Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram magistrum meum,

13. sina jedne Danovke i oca Tirca. Umije obraðivati zlato, srebro, tuè, željezo, kamen, drvo, grimiz, ljubièasti baršun, bÓez i karmezin, umije rezbariti svakovrsne rezbarije i zamisliti svako djelo koje mu se povjeri. On æe raditi s tvojim umjetnicima i umjetnicima moga gospodara Davida, tvoga oca.

13. filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro et argento, aere et ferro et lapidibus et lignis, in purpura quoque et hyacintho et bysso et coccino, et qui scit caelare omnem sculpturam et adinvenire prudenter, quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.

14. Neka, dakle, sada moj gospodar svojim slugama pošalje pšenice, jeèma, ulja i vina kako je obeæao.

14. Triticum ergo et hordeum et oleum et vinum, quae pollicitus es, domine mi, mitte servis tuis.

15. A mi æemo nasjeæi stabala s Libanona koliko ti god treba i dovest æemo ti ih na splavima morem u Jafu, a ti ih prevezi gore u Jeruzalem."

15. Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe; tuum autem erit transferre ea in Ierusalem”.

16. Salomon pobroji sve strance koji se zatekoše u Izraelovoj zemlji poslije popisa što ga bijaše proveo njegov otac David i naðe ih sto pedeset tri tisuæe i šest stotina.

16. Numeravit igitur Salomon omnes viros peregrinos, qui erant in terra Israel post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius; et inventi sunt centum quinquaginta milia et tria milia sescenti.

17. Od njih odredi sedamdeset tisuæa nosaèa, osamdeset tisuæa tesara u planini, tri tisuæe i šest stotina ljudi da upravljaju radom naroda.

17. Fecitque ex eis septuaginta milia, qui umeris onera portarent, et octoginta milia, qui lapides in montibus caederent; tria autem milia et sescentos praepositos operum populi.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.