Mosaico decorativo

1. Jošafat je stekao veliko bogatstvo i slavu te se sprijateljio s Ahabom.

1. Fuit ergo Iosaphat dives et inclitus multum et affinitate coniunctus est Achab.

2. Poslije nekoliko godina došao je k Ahabu u Samariju. Ahab nakla mnogo sitne stoke i goveda njemu i ljudima što su bili s njim i nagovaraše ga da poðe na Ramot Gilead.

2. Descenditque post annos ad eum in Samariam, ad cuius adventum mactavit Achab oves et boves plurimos ipsi et populo, qui venerat cum eo; persuasitque illi, ut ascenderet in Ramoth Galaad.

3. Izraelski kralj Ahab upita judejskoga kralja Jošafata: "Hoæeš li poæi sa mnom na Ramot Gilead?" On odgovori: "Ja sam kao i ti, moj je narod kao i tvoj; s tobom æemo u rat."

3. Dixitque Achab rex Israel ad Iosaphat regem Iudae: “Veni mecum in Ramoth Galaad”. Cui ille respondit: “Ut ego, et tu; sicut populus tuus, sic et populus meus, tecumque erimus in bello”.

4. Jošafat još reèe kralju izraelskom: "De, posavjetuj se prije s Jahvom!"

4. Dixitque Iosaphat ad regem Israel: “Consule, obsecro, impraesentiarum sermonem Domini”.

5. Tada kralj izraelski sakupi proroke, njih èetiri stotine, i upita ih: "Hoæemo li zavojštiti na Ramot Gilead ili da se okanim toga?" Oni odgovoriše: "Idi, jer æe ga Bog predati kralju u ruke."

5. Congregavitque rex Israel prophetarum quadringentos viros et dixit ad eos: “In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus an quiescere?”. At illi: “Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis”.

6. Ali Jošafat upita: "Ima li ovdje još koji prorok Jahvin da i njega upitamo?"

6. Dixitque Iosaphat: “Numquid non est hic et alius propheta Domini, ut ab illo etiam requiramus?”.

7. Kralj izraelski odgovori Jošafatu: "Ima još jedan èovjek preko koga bismo mogli upitati Jahvu, ali ga mrzim jer mi ne prorièe dobra nego uvijek samo zlo; to je Mihej, sin Jimlin." Jošafat reèe: "Neka kralj ne govori tako!"

7. Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Adhuc est vir unus, a quo possumus quaerere Domini voluntatem; sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum sed malum omni tempore: est autem Michaeas filius Iemla”. Dixitque Iosaphat: “Ne loquaris, rex, hoc modo”.

8. Tada kralj izraelski dozva jednoga dvoranina i reèe mu: "Brže dovedi Jimlina sina Miheja!"

8. Vocavit ergo rex Israel unum de eunuchis et dixit ei: “Voca cito Michaeam filium Iemla”.

9. Izraelski kralj i judejski kralj Jošafat sjedili su svaki na svojem prijestolju, u sveèanim haljinama, na gumnu pred Samarijskim vratima, a proroci proricali pred njima.

9. Porro rex Israel et Iosaphat rex Iudae uterque sedebant in solio suo vestiti cultu regio; sedebant autem in area iuxta portam Samariae, omnesque prophetae vaticinabantur coram eis.

10. Kenaanin sin Sidkija napravi sebi željezne rogove i reèe: "Ovako veli Jahve: njima æeš bosti Aramejce dokle ih god ne zatreš."

10. Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea et ait: “Haec dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam”.

11. Tako su i svi drugi proroci proricali govoreæi: "Idi na Ramot Gilead, uspjet æeš: Jahve æe ga predati kralju u ruke."

11. Omnesque prophetae similiter prophetabant atque dicebant: “Ascende in Ramoth Galaad et prosperaberis; et tradet Dominus in manu regis”.

12. Glasnik koji bijaše otišao da zove Miheja reèe mu: "Evo, svi proroci složno prorièu dobro kralju. Govori i ti kao jedan od njih i proreci uspjeh!"

12. Nuntius autem, qui ierat ad vocandum Michaeam, ait illi: “En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant; quaeso ergo te, ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera”.

13. Ali Mihej odvrati: "Živoga mi Jahve, govorit æu ono što mi Bog kaže!"

13. Cui respondit Michaeas: “Vivit Dominus, quia, quodcumque dixerit Deus meus, hoc loquar!”.

14. Kad doðe pred kralja, upita ga kralj: "Miheju, da poðem u rat na Ramot Gilead ili da se okanim toga?" On odgovori: "Idite i uspjet æete, jer æe vam se predati u ruke!"

14. Venit ergo ad regem. Cui rex ait: “Michaea, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum an quiescere?”. Cui ille respondit: “Ascendite et prosperamini, ut tradantur hostes in manus vestras”.

15. Na to mu kralj reèe: "Koliko æu te puta zaklinjati da mi kažeš samo istinu u Jahvino ime?"

15. Dixitque rex: “Iterum atque iterum te adiuro, ut non mihi loquaris nisi, quod verum est, in nomine Domini”.

16. Tada Mihej odgovori: "Sav Izrael vidim rasut po gorama kao stado bez pastira. I Jahve veli: 'Nemaju više gospodara, neka se u miru kuæi vrate!'"

16. At ille ait: “Vidi universum Israel dispersum in montibus sicut oves absque pastore. Et dixit Dominus: “Non habent isti dominum; revertatur unusquisque in domum suam in pace””.

17. Tada izraelski kralj reèe Jošafatu: "Nisam li ti rekao da mi neæe proreæi dobro nego zlo?"

17. Et ait rex Israel ad Iosaphat: “Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni sed ea, quae mala sunt?”.

18. A Mihej reèe: "Zato èujte rijeè Jahvinu. Vidio sam Jahvu gdje sjedi na prijestolju, a sva mu vojska nebeska stajaše zdesna i slijeva.

18. At ille idcirco ait: “Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris.

19. Jahve upita: 'Tko æe zavesti izraelskoga kralja Ahaba da otiðe i padne u Ramot Gileadu?' Jedan reèe ovo, drugi ono.

19. Et dixit Dominus: “Quis decipiet Achab regem Israel, ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad?”. Cumque diceret unus hoc modo et alter alio,

20. Tada uðe jedan duh, stade pred Jahvu i reèe: 'Ja æu ga zavesti!' Jahve ga upita: 'Kako?'

20. processit spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam eum”. Cui Dominus: “In quo, inquit, decipies?”.

21. On odvrati: 'Izaæi æu i bit æu lažljiv duh u ustima svih njegovih proroka.' Jahve mu reèe: 'Ti æeš ga zavesti. I uspjet æeš. Idi i uèini tako!'

21. At ille respondit: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Dixitque Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”.

22. Tako je, evo, Jahve stavio lažljiva duha u usta tvojim prorocima; ali ti Jahve navješæuje zlo."

22. Nunc igitur, ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum et Dominus locutus est de te mala”.

23. Tada pristupi Kenaanin sin Sidkija i udari Miheja po obrazu pitajuæi: "Zar je Jahvin duh mene napustio da bi govorio s tobom?"

23. Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeae maxillam et ait: “Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”.

24. Mihej odvrati: "Vidjet æeš onoga dana kad budeš bježao iz sobe u sobu da se sakriješ."

24. Dixitque Michaeas: “Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum intra cubiculum, ut abscondaris”.

25. Tada izraelski kralj naredi: "Uhvatite Miheja i odvedite ga gradskom zapovjedniku Amonu i kraljeviæu Joašu.

25. Praecepit autem rex Israel dicens: “Tollite Michaeam et ducite eum ad Amon principem civitatis et ad Ioas filium regis

26. Recite im: 'Ovako veli kralj: Bacite ovoga u tamnicu i držite ga na suhu kruhu i vodi dok se sretno ne vratim.'"

26. et dicetis: “Haec dicit rex: Mittite hunc in carcerem et date ei panis modicum et aquae pauxillum, donec revertar in pace””.

27. Mihej reèe: "Ako se doista sretno vratiš, onda nije Jahve govorio iz mene!" i nadoda: "Èujte, svi puci!"

27. Dixitque Michaeas: “Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me”. Et ait: “Audite, populi omnes!”.

28. Izraelski kralj i judejski kralj Jošafat krenuše na Ramot Gilead.

28. Igitur ascenderunt rex Israel et Iosaphat rex Iudae in Ramoth Galaad.

29. Izraelski kralj reèe Jošafatu: "Ja æu se preobuæi i onda uæi u boj, a ti ostani u svojoj odjeæi!" Preobuèe se tada izraelski kralj i oni krenuše u boj.

29. Dixitque rex Israel ad Iosaphat: “Mutabo habitum et sic ad pugnam vadam; tu autem induere vestibus tuis”. Mutatoque rex Israel habitu venit ad bellum.

30. Aramejski kralj naredi zapovjednicima bojnih kola: "Ne udarajte ni na maloga ni na velikoga nego jedino na izraelskoga kralja!"

30. Rex autem Syriae praeceperat ducibus curruum suorum dicens: “Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israel”.

31. Kad zapovjednici bojnih kola ugledaše Jošafata, rekoše: "To je izraelski kralj!" I krenuše na nj da udare. Ali Jošafat povika za pomoæ te mu Jahve pomože i odvrati ih od njega.

31. Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo.

32. Kad zapovjednici bojnih kola vidješe da to nije izraelski kralj, okrenuše se od njega.

32. Cum enim vidissent duces curruum quod non esset rex Israel, reliquerunt eum.

33. Jedan nasumce odape i ustrijeli izraelskoga kralja izmeðu nabora na pojasu i oklopa. Kralj reèe vozaèu: "Potegni uzdu i izvedi me iz boja jer sam ranjen."

33. Accidit autem, ut unus e populo sagittam in incertum iaceret et percuteret regem Israel inter iuncturas et loricam. At ille aurigae suo ait: “Converte manum tuam et educ me de acie, quia vulneratus sum”.

34. Boj je onoga dana bio sve žešæi, ali se izraelski kralj držao uspravno na bojnim kolima prema Aramejcima sve do veèeri. Umro je o zalasku sunca.

34. Et aggravata est pugna in die illo; porro rex Israel stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam et mortuus est occidente sole.



Leggi la Bibbia in un anno

Unisciti alla nostra comunità e completa l'intera Bibbia in 365 giorni. Un percorso strutturato e stimolante per approfondire la tua fede e la tua conoscenza delle Scritture.