Liber Genesis, 10
1. hæ generationes filiorum Nœ Sem Ham Jafeth natique sunt eis filii post diluvium
2. filii Jafeth Gomer Magog et Madai Javan et Thubal et Mosoch et Thiras
3. porro filii Gomer Aschenez et Rifath et Thogorma
4. filii autem Javan Elisa et Tharsis Cetthim et Dodanim
5. ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis unusquisque secundum linguam et familias in nationibus suis
6. filii autem Ham Chus et Mesraim et Fut et Chanaan
7. filii Chus Saba et Hevila et Sabatha et Regma et Sabathaca filii Regma Saba et Dadan
8. porro Chus genuit Nemrod ipse cœpit esse potens in terra
9. et erat robustus venator coram Domino ab hoc exivit proverbium quasi Nemrod robustus venator coram Domino
10. fuit autem principium regni ejus Babylon et Arach et Archad et Chalanne in terra Sennaar
11. de terra illa egressus est Assur et ædificavit Nineven et plateas civitatis et Chale
12. Resen quoque inter Nineven et Chale hæc est civitas magna
13. at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim
14. et Phetrusim et Cesluim de quibus egressi sunt Philisthim et Capthurim
15. Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum
16. et Jebuseum et Amorreum Gergeseum
17. Eveum et Araceum Sineum
18. et Aradium Samariten et Amatheum et post hæc disseminati sunt populi Chananeorum
19. factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam donec ingrediaris Sodomam et Gomorram et Adama et Seboim usque Lesa
20. hii filii Ham in cognationibus et linguis et generationibus terrisque et gentibus suis
21. de Sem quoque nati sunt patre omnium filiorum Eber fratre Jafeth majore
22. filii Sem Ælam et Assur et Arfaxad et Lud et Aram
23. filii Aram Us et Hul et Gether et Mes
24. at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber
25. natique sunt Eber filii duo nomen uni Faleg eo quod in diebus ejus divisa sit terra et nomen fratris ejus Jectan
26. qui Jectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Jare
27. et Aduram et Uzal Decla
28. et Ebal et Abimaël Saba
29. et Ophir et Evila et Jobab omnes isti filii Jectan
30. et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem
31. isti filii Sem secundum cognationes et linguas et regiones in gentibus suis
32. hæ familiæ Nœ juxta populos et nationes suas ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium