Mosaico decorativo

1. factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut præpararentur ad bellum contra Israël dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui

1. Factum est autem in diebus illis, congregaverunt Phili sthim agmina sua, ut praepararentur ad bellum contra Israel. Dixitque Achis ad David: “Sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui”.

2. dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus

2. Dixitque David ad Achis: “Ideo tu quoque scies, quae facturus est servus tuus”. Et ait Achis ad David: “Ideo custodem capitis mei ponam te cunctis diebus”.

3. Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israël et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra

3. Samuel autem mortuus erat; planxeratque eum omnis Israel, et sepelierant eum in Rama urbe sua. Et Saul abstulerat magos et hariolos de terra.

4. congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israël et venit in Gelbœ

4. Congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel, et castrametati sunt in Gelboe.

5. et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor ejus nimis

5. Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis.

6. consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas

6. Consuluitque Dominum, et non respondit ei neque per somnia neque per Urim neque per prophetas.

7. dixitque Saul servis suis quærite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi ejus ad eum est mulier habens pythonem in Ændor

7. Dixitque Saul servis suis: “Quaerite mihi mulierem habentem pythonem, et vadam ad eam et sciscitabor per illam”. Et dixerunt servi eius ad eum: “Est mulier habens pythonem in Endor”.

8. mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi

8. Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: “Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi”.

9. et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animæ meæ ut occidar

9. Et ait mulier ad eum: “Ecce tu nosti, quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et hariolos de terra; quare ergo insidiaris animae meae, ut occidar?”.

10. et juravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem

10. Et iuravit ei Saul in Domino dicens: “Vivit Dominus quia non veniet tibi quidquam mali propter hanc rem”.

11. dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi

11. Dixitque ei mulier: “Quem suscitabo tibi?”. Qui ait: “Samuelem suscita mihi”.

12. cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul

12. Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul: “Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul!”.

13. dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra

13. Dixitque ei rex: “Noli timere. Quid vidisti?”. Et ait mulier ad Saul: “Hominem divinum vidi ascendentem de terra”.

14. dixitque ei qualis est forma ejus quæ ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit

14. Dixitque ei: “Qualis est forma eius?”. Quae ait: “Vir senex ascendit et ipse amictus est pallio”. Intellexit Saul quod Samuel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit.

15. dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam

15. Dixit autem Samuel ad Saul: “Quare inquietasti me, ut suscitarer?”. Et ait Saul: “Coartor nimis. Siquidem Philisthim pugnant adversum me, et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia; vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam”.

16. et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad æmulum tuum

16. Et ait Samuel: “Quid interrogas me, cum Dominus recesserit a te et factus est adversarius tuus?

17. faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David

17. Fecit enim Dominus, sicut locutus est in manu mea, et scidit regnum de manu tua et dedit illud proximo tuo David,

18. quia non obœdisti voci Domini neque fecisti iram furoris ejus in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie

18. quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalec. Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie.

19. et dabit Dominus etiam Israël tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israël tradet Dominus in manu Philisthim

19. Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philisthim; cras autem tu et filii tui mecum eritis, sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philisthim”.

20. statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa

20. Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa.

21. ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce obœdivit ancilla tua voci tuæ et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me

21. Accessit itaque mulier ad Saul et vidit quod conturbatus esset valde; dixitque ad eum: “Ecce audivit ancilla tua vocem tuam, et posui animam meam in manu mea et oboedivi sermonibus tuis, quos locutus es ad me.

22. nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere

22. Nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae, ut ponam coram te buccellam panis, et comedens convalescas, ut possis iter facere”.

23. qui rennuit et ait non comedam cœgerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum

23. Qui renuit et ait: “Non comedam”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum.

24. mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma

24. Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma.

25. et posuit ante Saul et ante servos ejus qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam

25. Et posuit ante Saul et ante servos eius. Qui cum comedissent, surrexerunt et abierunt hac eadem nocte.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.