Mosaico decorativo

1. ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi

1. Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.

2. cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi

2. Cumque reversus esset Saul, postquam persecutus est Philisthaeos, nuntiaverunt ei dicentes: “Ecce David in deserto est Engaddi”.

3. adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt

3. Assumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum.

4. et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant

4. Et venit ad caulas ovium, quae se offerebant vianti. Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncae latebant.

5. et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et præcidit oram clamydis Saul silenter

5. Et dixerunt viri David ad eum: “Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis””. Surrexit ergo David et praecidit oram chlamydis Saul silenter.

6. post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul

6. Post haec cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul,

7. dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est

7. dixitque ad viros suos: “Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est”.

8. et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere

8. Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul. Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat coepto itinere.

9. surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens domine mi rex et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit

9. Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: “Domine mi rex!”. Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit

10. dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te

10. dixitque ad Saul: “Quare audis verba hominum loquentium: “David quaerit malum adversum te?”.

11. ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca et cogitavi ut occiderem te sed pepercit tibi oculus meus dixi enim non extendam manum meam in domino meo quia christus Domini est

11. Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est

12. quin potius pater mi vide et cognosce oram clamydis tuæ in manu mea quoniam cum præciderem summitatem clamydis tuæ nolui extendere manum meam in te animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas neque peccavi in te tu autem insidiaris animæ meæ ut auferas eam

12. et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuae in manu mea, quoniam, cum praeciderem summitatem chlamydis tuae, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animae meae, ut auferas eam.

13. judicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te manus autem mea non sit in te

13. Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te.

14. sicut et in proverbio antiquo dicitur ab impiis egredietur impietas manus ergo mea non sit in te

14. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te.

15. quem sequeris rex Israël quem persequeris canem mortuum sequeris et pulicem unum

15. Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum.

16. sit Dominus judex et judicet inter me et te et videat et dijudicet causam meam et eruat me de manu tua

16. Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua”.

17. cum autem conplesset David loquens sermones hujuscemodi ad Saul dixit Saul numquid vox hæc tua est fili mi David et levavit Saul vocem suam et flevit

17. Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: “Numquid vox haec tua est, fili mi David?”. Et levavit Saul vocem suam et flevit.

18. dixitque ad David justior tu es quam ego tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala

18. Dixitque ad David: “Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala.

19. et tu indicasti hodie quæ feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me

19. Et tu indicasti hodie, quae feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me.

20. quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me

20. Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me.

21. et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israël

21. Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,

22. jura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei

22. iura mihi in Domino, ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei”.

23. et juravit David Sauli abiit ergo Saul in domum suam et David et viri ejus ascenderunt ad tutiora loca

23. Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam, et David et viri eius ascenderunt ad praesidium.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.