Mosaico decorativo

1. et accidit quadam die ut diceret Jonathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum veni et transeamus ad stationem Philisthim quæ est trans locum illum patri autem suo hoc ipsum non indicavit

1. Et accidit quadam die, ut diceret Ionathan filius Saul ad adulescentem armigerum suum: “Veni, et transeamus ad stationem Philisthim, quae est ibi ex adverso”. Patri autem suo hoc ipsum non indicavit.

2. porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato quæ erat in Magron et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum

2. Porro Saul morabatur in extrema parte Gabaa sub malogranato, quae erat in Magron; et erat populus cum eo quasi sescentorum virorum.

3. et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Finees qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo portabat ephod sed et populus ignorabat quod isset Jonathan

3. Et Ahias filius Achitob fratris Ichabod filii Phinees, qui ortus fuerat ex Heli sacerdote Domini in Silo, portabat ephod. Sed et populus ignorabat quod isset Ionathan.

4. erant autem inter ascensus per quos nitebatur Jonathan transire ad stationem Philisthinorum eminentes petræ ex utraque parte et quasi in modum dentium scopuli hinc inde prærupti nomen uni Boses et nomen alteri Sene

4. Erant autem inter ascensus, per quos nitebatur Ionathan transire ad stationem Philisthinorum, dens rupis hinc ex una parte et dens rupis illinc ex altera parte: nomen uni Boses et nomen alteri Sene;

5. unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa

5. unus scopulus prominens ad aquilonem ex adverso Machmas et alter a meridie contra Gabaa.

6. dixit autem Jonathan ad adulescentem armigerum suum veni transeamus ad stationem incircumcisorum horum si forte faciat Dominus pro nobis quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis

6. Dixit autem Ionathan ad adulescentem armigerum suum: “Veni, transeamus ad stationem incircumcisorum horum, si forte faciat Dominus pro nobis; quia non est Domino difficile salvare vel in multitudine vel in paucis”.

7. dixitque ei armiger suus fac omnia quæ placent animo tuo perge quo cupis ero tecum ubicumque volueris

7. Dixitque ei armiger suus: “Fac omnia, quae placent animo tuo. Perge quo cupis; ego ero tecum ubicumque volueris”.

8. et ait Jonathan ecce nos transimus ad viros istos cumque apparuerimus eis

8. Et ait Ionathan: “Ecce nos transimus ad viros istos. Cumque apparuerimus eis,

9. si taliter locuti fuerint ad nos manete donec veniamus ad vos stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos

9. si taliter locuti fuerint ad nos: “Manete, donec veniamus ad vos”, stemus in loco nostro nec ascendamus ad eos.

10. si autem dixerint ascendite ad nos ascendamus quia tradidit eos Dominus in manibus nostris hoc erit nobis signum

10. Si autem dixerint: “Ascendite ad nos”, ascendamus, quia tradidit eos Dominus in manibus nostris; hoc erit nobis signum”.

11. apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum dixeruntque Philisthim en Hebræi egrediuntur de cavernis in quibus absconditi fuerant

11. Apparuit igitur uterque stationi Philisthinorum. Dixeruntque Philisthim: “En Hebraei egrediuntur de cavernis, in quibus absconditi fuerant”.

12. et locuti sunt viri de statione ad Jonathan et ad armigerum ejus dixeruntque ascendite ad nos et ostendimus vobis rem et ait Jonathan ad armigerum suum ascendamus sequere me tradidit enim eos Dominus in manu Israël

12. Et locuti sunt viri de statione ad Ionathan et ad armigerum eius dixeruntque: “Ascendite ad nos, et ostendimus vobis rem”. Et ait Ionathan ad armigerum suum: “Ascendamus; sequere me, tradidit enim eos Dominus in manu Israel”.

13. ascendit autem Jonathan reptans manibus et pedibus et armiger ejus post eum itaque alii cadebant ante Jonathan alios armiger ejus interficiebat sequens eum

13. Ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum; Philisthim cadebant ante Ionathan, et eos armiger eius interficiebat sequens eum.

14. et facta est plaga prima quam percussit Jonathan et armiger ejus quasi viginti virorum in media parte jugeri quam par boum in die arare consuevit

14. Et facta est plaga prima, qua percussit Ionathan et armiger eius quasi viginti viros in media fere parte iugeri.

15. et factum est miraculum in castris per agros sed et omnis populus stationis eorum qui jerant ad prædandum obstipuit et conturbata est terra et accidit quasi miraculum a Deo

15. Et factus est terror in castris per agros; sed et omnis populus stationis eorum et, qui ierant ad praedandum, obstupuerunt; et conturbata est terra, et factus est terror a Deo.

16. et respexerunt speculatores Saul qui erant in Gabaa Beniamin et ecce multitudo prostrata et huc illucque diffugiens

16. Et respexerunt speculatores Saul, qui erant in Gabaa Beniamin; et ecce multitudo fluctuabat huc illucque diffugiens.

17. et ait Saul populo qui erat cum eo requirite et videte quis abierit ex nobis cumque requisissent reppertum est non adesse Jonathan et armigerum ejus

17. Et ait Saul populo, qui erat cum eo: “Requirite et videte quis abierit ex nobis”. Cumque requisissent, repertum est non adesse Ionathan et armigerum eius.

18. et ait Saul ad Ahiam adplica arcam Dei erat enim ibi arca Dei in die illa cum filiis Israël

18. Et ait Saul ad Ahiam: “Applica ephod”. Ipse enim portabat ephod in die illa in conspectu filiorum Israel.

19. cumque loqueretur Saul ad sacerdotem tumultus magnus exortus est in castris Philisthinorum crescebatque paulatim et clarius reboabat et ait Saul ad sacerdotem contrahe manum tuam

19. Cumque loqueretur Saul ad sacerdotem, tumultus maior fiebat in castris Philisthinorum, crescebatque paulatim et clarius reboabat. Et ait Saul ad sacerdotem: “Contrahe manum tuam”.

20. conclamavit ergo Saul et omnis populus qui erat cum eo et venerunt usque ad locum certaminis et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum et cædes magna nimis

20. Congregati ergo sunt Saul et omnis populus, qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis. Et ecce versus fuerat gladius uniuscuiusque ad proximum suum: perturbatio magna nimis.

21. sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthim heri et nudius tertius ascenderantque cum eis in castris reversi sunt ut essent cum Israhele qui erant cum Saul et Jonathan

21. Sed et Hebraei, qui fuerant cum Philisthim heri et nudiustertius ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt et ipsi, ut essent cum Israel, qui erant cum Saul et Ionathan.

22. omnes quoque Israhelitæ qui se absconderant in monte Ephraim audientes quod fugissent Philisthim sociaverunt se cum suis in prœlio

22. Omnes quoque Israelitae, qui se absconderant in monte Ephraim, audientes quod fugissent Philisthim, sociaverunt se et ipsi cum suis in proelio.

23. et salvavit Dominus in die illa Israël pugna autem pervenit usque Bethaven

23. Et salvavit Dominus in die illa Israel; pugna autem pervenit ultra Bethaven.

24. et vir Israël sociatus sibi est in die illa adiuravit autem Saul populum dicens maledictus vir qui comederit panem usque ad vesperam donec ulciscar de inimicis meis et non manducavit universus populus panem

24. Et viri Israel comprimebant se in die illa. Adiuravit autem Saul populum dicens: “Maledictus vir, qui comederit panem usque ad vesperam, donec ulciscar de inimicis meis!”. Et non manducavit universus populus panem.

25. omneque terræ vulgus venit in saltum in quo erat mel super faciem agri

25. Omneque terrae vulgus venit in saltum, in quo erat mel super faciem agri.

26. ingressus est itaque populus saltum et apparuit fluens mel nullusque adplicuit manum ad os suum timebat enim populus juramentum

26. Ingressus est itaque populus saltum, et apparuit fluens mel. Nullusque applicuit manum ad os suum; timebat enim populus iuramentum.

27. porro Jonathan non audierat cum adiuraret pater ejus populum extenditque summitatem virgæ quam habebat in manu et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum et inluminati sunt oculi ejus

27. Porro Ionathan non audierat, cum adiuraret pater eius populum; extenditque summitatem virgae, quam habebat in manu, et intinxit in favo mellis et convertit manum suam ad os suum, et illuminati sunt oculi eius.

28. respondensque unus de populo ait jurejurando constrinxit pater tuus populum dicens maledictus qui comederit panem hodie defecerat autem populus

28. Respondensque unus de populo ait: “Iureiurando constrinxit pater tuus populum dicens: “Maledictus, qui comederit panem hodie!”. Defecit autem populus”.

29. dixitque Jonathan turbavit pater meus terram vidistis ipsi quia inluminati sunt oculi mei eo quod gustaverim paululum de melle isto

29. Dixitque Ionathan: “Turbavit pater meus terram! Videte quia illuminati sunt oculi mei, eo quod gustaverim paululum de melle isto;

30. quanto magis si comedisset populus de præda inimicorum suorum quam repperit nonne major facta fuisset plaga in Philisthim

30. quanto magis si comedisset hodie populus de praeda inimicorum suorum, quam repperit? Nonne nunc maior facta fuisset plaga in Philisthim?”.

31. percusserunt ergo in die illa Philistheos a Machmis usque in Ahialon defatigatus est autem populus nimis

31. Percusserunt ergo in die illa Philisthaeos a Machmis usque in Aialon; defatigatus est autem populus nimis.

32. et versus ad prædam tulit oves et boves et vitulos et mactaverunt in terra comeditque populus cum sanguine

32. Et versus ad praedam tulit oves et boves et vitulos; et mactaverunt in terra, comeditque populus cum sanguine.

33. nuntiaverunt autem Saul dicentes quod populus peccasset Domino comedens cum sanguine qui ait prævaricati estis volvite ad me jam nunc saxum grande

33. Nuntiaverunt autem Saul dicentes: “Ecce populus peccat Domino comedens cum sanguine”. Qui ait: “Praevaricati estis! Volvite ad me huc saxum grande”.

34. et dixit Saul dispergimini in vulgus et dicite eis ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem et occidite super istud et vescimini et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine adduxit itaque omnis populus unusquisque bovem in manu sua usque ad noctem et occiderunt ibi

34. Et dixit Saul: “Dispergimini in vulgus et dicite eis, ut adducat ad me unusquisque bovem suum et arietem, et occidite super istud et vescimini; et non peccabitis Domino comedentes cum sanguine”. Adduxit itaque omnis populus, unusquisque quod erat in manu sua illa nocte, et occiderunt ibi.

35. ædificavit autem Saul altare Domini tuncque primum cœpit ædificare altare Domini

35. Aedificavit autem Saul altare Domino. Tuncque primum coepit aedificare altare Domino.

36. et dixit Saul inruamus super Philisthim nocte et vastemus eos usque dum inlucescat mane nec relinquamus de eis virum dixitque populus omne quod bonum videtur in oculis tuis fac et ait sacerdos accedamus huc ad Deum

36. Et dixit Saul: “Irruamus super Philisthim nocte et vastemus eos, usquedum illucescat mane; nec relinquamus de eis virum”. Dixitque populus: “Omne, quod bonum videtur in oculis tuis, fac”. Et ait sacerdos: “Accedamus huc ad Deum”.

37. et consuluit Saul Deum num persequar Philisthim si trades eos in manu Israël et non respondit ei in die illa

37. Et consuluit Saul Deum: “Num persequar Philisthim? Numquid trades eos in manu Israel?”. Et non respondit ei in die illa.

38. dixitque Saul adplicate huc universos angulos populi et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie

38. Dixitque Saul: “Accedite huc, universi duces populi, et scitote et videte per quem acciderit peccatum hoc hodie.

39. vivit Dominus salvator Israël quia si per Jonathan filium meum factum est absque retractatione morietur ad quod nullus contradixit ei de omni populo

39. Vivit Dominus, salvator Israel, quia si per Ionathan filium meum factum est, absque retractatione morietur”. Ad quod nullus contradixit ei de omni populo.

40. et ait ad universum Israël separamini vos in partem unam et ego cum Jonathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac

40. Et ait ad universum Israel: “Separamini vos in partem unam, et ego cum Ionathan filio meo ero in parte altera”. Respondit populus ad Saul: “Quod bonum videtur in oculis tuis, fac”.

41. et dixit Saul ad Dominum Deum Israël da indicium et deprehensus est Jonathan et Saul populus autem exivit

41. Et dixit Saul ad Dominum, Deum Israel: “Quid est quod non responderis servo tuo hodie? Si est in me aut in Ionathan filio meo iniquitas ista, Domine, Deus Israel, da Urim; sed, si est haec iniquitas in populo tuo Israel, da Tummim”. Et deprehensus est Ionathan et Saul; populus autem salvus evasit.

42. et ait Saul mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum et captus est Jonathan

42. Et ait Saul: “Mittite sortem inter me et inter Ionathan filium meum”. Et captus est Ionathan.

43. dixit autem Saul ad Jonathan indica mihi quid feceris et indicavit ei Jonathan et ait gustans gustavi in summitate virgæ quæ erat in manu mea paululum mellis et ecce ego morior

43. Dixit autem Saul ad Ionathan: “Indica mihi quid feceris”. Et indicavit ei Ionathan et ait: “Gustans gustavi in summitate virgae, quae erat in manu mea, paululum mellis et ecce ego morior”.

44. et ait Saul hæc faciat mihi Deus et hæc addat quia morte morieris Jonathan

44. Et ait Saul: “Haec faciat mihi Deus et haec addat, nisi morte morieris, Ionathan”.

45. dixitque populus ad Saul ergone Jonathan morietur qui fecit salutem hanc magnam in Israël hoc nefas est vivit Dominus si ceciderit capillus de capite ejus in terram quia cum Deo operatus est hodie liberavit ergo populus Jonathan ut non moreretur

45. Dixitque populus ad Saul: “Ergone Ionathan morietur, qui fecit salutem hanc magnam in Israel? Hoc nefas est; vivit Dominus, quia non cadet capillus de capite eius in terram, quia cum Deo operatus est hodie”. Liberavit ergo populus Ionathan, ut non moreretur.

46. recessitque Saul nec persecutus est Philisthim porro Philisthim abierunt in loca sua

46. Recessitque Saul nec persecutus est Philisthim; porro Philisthim abierunt in loca sua.

47. at Saul confirmato regno super Israël pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos ejus contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Suba et Philistheos et quocumque se verterat superabat

47. At Saul, confirmato regno super Israel, pugnabat per circuitum adversum omnes inimicos eius: contra Moab et filios Ammon et Edom et reges Soba et Philisthaeos; et, quocumque se verterat, superabat.

48. congregatoque exercitu percussit Amalech et eruit Israël de manu vastatorum ejus

48. Fortiter egit et percussit Amalec et eruit Israel de manu vastatorum eius.

49. fuerunt autem filii Saul Jonathan et Jesui et Melchisua nomina duarum filiarum ejus nomen primogenitæ Merob et nomen minoris Michol

49. Fuerunt autem filii Saul Ionathan et Isui et Melchisua. Nomina duarum filiarum eius: nomen primogenitae Merob et nomen minoris Michol.

50. et nomen uxoris Saul Ahinœm filia Ahimaas et nomina principum militiæ ejus Abner filius Ner patruelis Saul

50. Et nomen uxoris Saul Achinoam filia Achimaas, et nomen principis militiae eius Abner filius Ner patrui Saul.

51. Cis fuerat pater Saul et Ner pater Abner filius Abihel

51. Porro Cis pater Saul et Ner pater Abner fuerunt filii Abiel.

52. erat autem bellum potens adversum Philistheos omnibus diebus Saul nam quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad prœlium sociabat eum sibi

52. Erat autem bellum potens adversum Philisthaeos omnibus diebus Saul; nam, quemcumque viderat Saul virum fortem et aptum ad proelium, sociabat eum sibi.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.