Epistula I ad Corinthios, 4
1. sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
1. Sic nos existimet homo ut mi nistros Christi et dispensatores mysteriorum Dei.
2. hic jam quæritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
2. Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inveniatur.
3. mihi autem pro minimo est ut a vobis judicer aut ab humano die sed neque me ipsum judico
3. Mihi autem pro minimo est, ut a vobis iudicer aut ab humano die. Sed neque meipsum iudico;
4. nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc justificatus sum qui autem judicat me Dominus est
4. nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Qui autem iudicat me, Dominus est!
5. itaque nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
5. Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium; et tunc laus erit unicuique a Deo.
6. hæc autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
6. Haec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos, ut in nobis discatis illud: “Ne supra quae scripta sunt”, ne unus pro alio inflemini adversus alterum.
7. quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
7. Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?
8. jam saturati estis jam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
8. Iam saturati estis, iam divites facti estis. Sine nobis regnastis; et utinam regnaretis, ut et nos vobiscum regnaremus.
9. puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
9. Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
10. nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
10. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo; nos infirmi, vos autem fortes; vos gloriosi, nos autem ignobiles.
11. usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis cædimur et instabiles sumus
11. Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
12. et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
12. et laboramus operantes manibus nostris; maledicti benedicimus, persecutionem passi sustinemus,
13. blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
13. blasphemati obsecramus; tamquam purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema, usque adhuc.
14. non ut confundam vos hæc scribo sed ut filios meos carissimos moneo
14. Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut quasi filios meos carissimos moneam;
15. nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Jesu per evangelium ego vos genui
15. nam si decem milia paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui.
16. rogo ergo vos imitatores mei estote
16. Rogo ergo vos: imitatorcs mei estote!
17. ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quæ sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
17. Ideo misi ad vos Timotheum, qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino, qui vos commonefaciat vias meas, quae sunt in Christo, sicut ubique in omni ecclesia doceo.
18. tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
18. Tamquam non venturus sim ad vos, sic inflati sunt quidam;
19. veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
19. veniam autem cito ad vos, si Dominus voluerit, et cognoscam non sermonem eorum, qui inflati sunt, sed virtutem;
20. non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
20. non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute.
21. quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis
21. Quid vultis? In virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis?
