Mosaico decorativo

1. notum autem vobis facio fratres evangelium quod prædicavi vobis quod et accepistis in quo et statis

1. Notum autem vobis facio, fratres, evangelium, quod evangelizavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,

2. per quod et salvamini qua ratione prædicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis

2. per quod et salvamini, qua ratione evangelizaverim vobis, si tenetis, nisi si frustra credidistis!

3. tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas

3. Tradidi enim vobis in primis, quod et accepi, quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas

4. et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas

4. et quia sepultus est et quia suscitatus est tertia die secundum Scripturas

5. et quia visus est Cephæ et post hæc undecim

5. et quia visus est Cephae et post haec Duodecim;

6. deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt

6. deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt;

7. deinde visus est Jacobo deinde apostolis omnibus

7. deinde visus est Iacobo, deinde apostolis omnibus;

8. novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi

8. novissime autem omnium, tamquam abortivo, visus est et mihi.

9. ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei

9. Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam persecutus sum ecclesiam Dei;

10. gratia autem Dei sum id quod sum et gratia ejus in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum

10. gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi; non ego autem, sed gratia Dei mecum.

11. sive enim ego sive illi sic prædicamus et sic credidistis

11. Igitur sive ego sive illi, sic praedicamus, et sic credidistis.

12. si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est

12. Si autem Christus praedicatur quod suscitatus est a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?

13. si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit

13. Si autem resurrectio mortuorum non est, neque Christus suscitatus est!

14. si autem Christus non resurrexit inanis est ergo prædicatio nostra inanis est et fides vestra

14. Si autem Christus non suscitatus est, inanis est ergo praedicatio nostra, inanis est et fides vestra;

15. invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt

15. invenimur autem et falsi testes Dei, quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si revera mortui non resurgunt.

16. nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit

16. Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit;

17. quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris

17. quod si Christus non resurrexit, stulta est fides vestra; adhuc estis in peccatis vestris.

18. ergo et qui dormierunt in Christo perierunt

18. Ergo et, qui dormierunt in Christo, perierunt.

19. si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus

19. Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.

20. nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium

20. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis, primitiae dormientium.

21. quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum

21. Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum:

22. et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur

22. sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.

23. unusquisque autem in suo ordine primitiæ Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu ejus

23. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus; deinde hi, qui sunt Christi, in adventu eius;

24. deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem

24. deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum et omnem potestatem et virtutem.

25. oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus ejus

25. Oportet autem illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.

26. novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus ejus cum autem dicat

26. Novissima autem inimica destruetur mors;

27. omnia subiecta sunt sine dubio præter eum qui subiecit ei omnia

27. omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: “Omnia subiecta sunt”, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.

28. cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus

28. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse Filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.

29. alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis

29. Alioquin quid facient, qui baptizantur pro mortuis? Si omnino mortui non resurgunt, ut quid et baptizantur pro illis?

30. ut quid et nos periclitamur omni hora

30. Ut quid et nos periclitamur omni hora?

31. cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Jesu Domino nostro

31. Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro!

32. si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur

32. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur.

33. nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala

33. Noli te seduci: “Corrumpunt mores bonos colloquia mala”.

34. evigilate juste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor

34. Evigilate iuste et nolite peccare! Ignorantiam enim Dei quidam ha bent; ad reverentiam vobis loquor.

35. sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt

35. Sed dicet aliquis: “Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt?”.

36. insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur

36. Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur;

37. et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicujus ceterorum

37. et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.

38. Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus

38. Deus autem dat illi corpus sicut voluit, et unicuique seminum proprium corpus.

39. non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium

39. Non omnis caro eadem caro, sed alia hominum, alia caro pecorum, alia caro volucrum, alia autem piscium.

40. et corpora cælestia et corpora terrestria sed alia quidem cælestium gloria alia autem terrestrium

40. Et corpora caelestia et corpora terrestria, sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium.

41. alia claritas solis alia claritas lunæ et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate

41. Alia claritas solis, alia claritas lunae et alia claritas stellarum; stella enim a stella differt in claritate.

42. sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione

42. Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione;

43. seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute

43. seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute;

44. seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est

44. seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale.

45. factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem

45. Sic et scriptum est: “Factus est primus homo Adam in animam viventem”; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.

46. sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale

46. Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale.

47. primus homo de terra terrenus secundus homo de cælo cælestis

47. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de caelo.

48. qualis terrenus tales et terreni et qualis cælestis tales et cælestes

48. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis caelestis, tales et caelestes;

49. igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem cælestis

49. et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem caelestis.

50. hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit

50. Hoc autem dico, fratres, quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptelam possidebit.

51. ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur

51. Ecce mysterium vobis dico: Non omnes quidem dormiemus, sed omnes immutabimur,

52. in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur

52. in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim, et mortui suscitabuntur incorrupti, et nos immutabimur.

53. oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem

53. Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale induere immortalitatem.

54. cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria

54. Cum autem corruptibile hoc induerit incorruptelam, et mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: “Absorpta est mors in victoria.

55. ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus

55. Ubi est, mors, victoria tua? Ubi est, mors, stimulus tuus?”.

56. stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex

56. Stimulus autem mortis peccatum est, virtus vero peccati lex.

57. Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum

57. Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.

58. itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino

58. Itaque, fratres mei dilecti, stabiles estote, immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.



Olvasd el a Bibliát egy év alatt

Csatlakozz közösségünkhöz, és olvasd el a teljes Bibliát 365 nap alatt. Egy strukturált és inspiráló út a hited és a Szentírás ismeretének elmélyítéséhez.