Talált 192 Eredmények: civitate

  • reliquam autem populi partem qui remanserat in civitate et perfugas qui transfugerant ad regem Babylonis et reliquum vulgus transtulit Nabuzardan princeps militiæ (Liber II Regum 25, 11)

  • et de civitate eunuchum unum qui erat præfectus super viros bellatores et quinque viros de his qui steterant coram rege quos repperit in civitate et Sopher principem exercitus qui probabat tirones de populo terræ et sex viros e vulgo qui inventi fuerant in civitate (Liber II Regum 25, 19)

  • fecit quoque sibi domos in civitate David et ædificavit locum arcæ Dei tetenditque ei tabernaculum (Liber I Paralipomenon 15, 1)

  • post quæ congregavit majores natu Israël et cunctos principes tribuum et capita familiarum de filiis Israël in Hierusalem ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David quæ est Sion (Liber II Paralipomenon 5, 2)

  • filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)

  • dormivitque cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque pro eo Roboam filius ejus (Liber II Paralipomenon 9, 31)

  • et dormivit Roboam cum patribus suis sepultusque est in civitate David et regnavit Abia filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 12, 16)

  • dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem (Liber II Paralipomenon 14, 1)

  • et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quæ erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimia (Liber II Paralipomenon 16, 14)

  • dormivit autem Josaphat cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David regnavitque Joram filius ejus pro eo (Liber II Paralipomenon 21, 1)

  • triginta duum annorum fuit cum regnare cœpisset et octo annis regnavit in Hierusalem ambulavitque non recte et sepelierunt eum in civitate David verumtamen non in sepulchro regum (Liber II Paralipomenon 21, 20)

  • sepelieruntque eum in civitate David cum regibus eo quod fecisset bonum cum Israël et cum domo ejus (Liber II Paralipomenon 24, 16)


O sábio elogia a mulher forte dizendo: os seu dedos manejaram o fuso. A roca é o alvo dos seus desejos. Fie, portanto, cada dia um pouco. Puxe fio a fio até a execução e, infalivelmente, você chegará ao fim. Mas não tenha pressa, pois senão você poderá misturar o fio com os nós e embaraçar tudo.” São Padre Pio de Pietrelcina