Talált 192 Eredmények: civitate

  • exierunt de civitate et veniebant ad eum (Evangelium secundum Ioannem 4, 30)

  • ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quæcumque feci (Evangelium secundum Ioannem 4, 39)

  • convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum quem unxisti Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israël (Actus Apostolorum 4, 27)

  • factum est ergo magnum gaudium in illa civitate (Actus Apostolorum 8, 8)

  • vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariæ dicens esse se aliquem magnum (Actus Apostolorum 8, 9)

  • ego eram in civitate Joppe orans et vidi in excessu mentis visionem descendens vas quoddam velut linteum magnum quattuor initiis submitti de cælo et venit usque ad me (Actus Apostolorum 11, 5)

  • propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate (Actus Apostolorum 18, 10)

  • viderant enim Trophimum Ephesium in civitate cum ipso quem æstimaverunt quoniam in templum induxisset Paulus (Actus Apostolorum 21, 29)

  • et dixit ego sum vir judæus natus Tarso Ciliciæ nutritus autem in ista civitate secus pedes Gamalihel eruditus juxta veritatem paternæ legis æmulator legis sicut et vos omnes estis hodie (Actus Apostolorum 22, 3)

  • et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem aut concursum facientem turbæ neque in synagogis neque in civitate (Actus Apostolorum 24, 12)

  • in itineribus sæpe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus (Epistula II ad Corinthios 11, 26)

  • et si quis deminuerit de verbis libri prophetiæ hujus auferet Deus partem ejus de ligno vitæ et de civitate sancta et de his quæ scripta sunt in libro isto (Apocalypsis Ioannis 22, 19)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina