Mosaico decorativo

Talált 3944 Eredmények: Tri

  • quibus auditis cuncti reges trans Jordanem qui versabantur in montanis et in campestribus in maritimis ac litore maris Magni hii quoque qui habitabant juxta Libanum Hettheus et Amorreus et Chananeus Ferezeus et Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 9, 1)

  • perrexeruntque ad Josue qui tunc morabatur in castris Galgalæ et dixerunt ei atque omni simul Israheli de terra longinqua venimus pacem vobiscum facere cupientes responderuntque viri Israël ad eos atque dixerunt (Liber Iosue 9, 6)

  • dixeruntque nobis seniores et omnes habitatores terræ nostræ tollite in manibus cibaria ob longissimam viam et occurrite eis ac dicite servi vestri sumus fœdus inite nobiscum (Liber Iosue 9, 11)

  • en panes quando egressi sumus de domibus nostris ut veniremus ad vos calidos sumpsimus nunc sicci facti sunt et vetustate nimia comminuti (Liber Iosue 9, 12)

  • utres vini novos implevimus nunc rupti sunt et soluti vestes et calciamenta quibus induimur et quæ habemus in pedibus ob longitudinem largioris viæ trita sunt et pæne consumpta (Liber Iosue 9, 13)

  • vocavit Gabaonitas Josue et dixit eis cur nos decipere fraude voluistis ut diceretis procul valde habitamus a vobis cum in medio nostri sitis (Liber Iosue 9, 22)

  • qui responderunt nuntiatum est nobis servis tuis quæ promisisset Dominus Deus tuus Mosi servo suo ut traderet vobis omnem terram et disperderet cunctos habitatores ejus timuimus igitur valde et providimus animabus nostris vestro terrore conpulsi et hoc consilium inivimus (Liber Iosue 9, 24)

  • habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue qui tunc morabatur in castris apud Galgalam et dixerunt ei ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum ascende cito et libera nos ferque præsidium convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorreorum qui habitant in montanis (Liber Iosue 10, 6)

  • et conturbavit eos Dominus a facie Israël contrivitque plaga magna in Gabaon ac persecutus est per viam ascensus Bethoron et percussit usque Azeca et Maceda (Liber Iosue 10, 10)

  • qui præcepit sociis et ait volvite saxa ingentia ad os speluncæ et ponite viros industrios qui clausos custodiant (Liber Iosue 10, 18)

  • fecerunt ministri ut sibi fuerat imperatum et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca regem Hierusalem regem Hebron regem Hieremoth regem Lachis regem Eglon (Liber Iosue 10, 23)

  • rursum ait ad eos nolite timere nec paveatis confortamini et estote robusti sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris adversum quos dimicatis (Liber Iosue 10, 25)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina