Talált 3944 Eredmények: Tri
ad reges quoque aquilonis qui habitabant in montanis et in planitie contra meridiem Cheneroth in campestribus quoque et in regionibus Dor juxta mare (Liber Iosue 11, 2)
cepit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam terramque Gosen et planitiem et occidentalem plagam montemque Israël et campestria ejus (Liber Iosue 11, 16)
cepit ergo Josue omnem terram sicut locutus est Dominus ad Mosen et tradidit eam in possessionem filiis Israël secundum partes et tribus suas quievitque terra a prœliis (Liber Iosue 11, 23)
Moses famulus Domini et filii Israël percusserunt eos tradiditque terram eorum Moses in possessionem Rubenitis et Gadditis et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 12, 6)
hii sunt reges terræ quos percussit Josue et filii Israël trans Jordanem ad occidentalem plagam a Baalgad in campo Libani usque ad montem cujus pars ascendit in Seir tradiditque eam Josue in possessionem tribubus Israël singulis partes suas (Liber Iosue 12, 7)
tam in montanis quam in planis atque campestribus in Aseroth et solitudine ac meridie Hettheus fuit et Amorreus Chananeus et Ferezeus Eveus et Jebuseus (Liber Iosue 12, 8)
rex Thersa unus omnes reges triginta et unus (Liber Iosue 12, 24)
et nunc divide terram in possessionem novem tribubus et dimidiæ tribui Manasse (Liber Iosue 13, 7)
ab Arœr quæ sita est in ripa torrentis Arnon et in vallis medio universaque campestria Medaba usque Dibon (Liber Iosue 13, 9)
tribui autem Levi non dedit possessionem sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël ipsa est ejus hereditas sicut locutus est illi (Liber Iosue 13, 14)
dedit ergo Moses possessionem tribui filiorum Ruben juxta cognationes suas (Liber Iosue 13, 15)
et Esebon cunctosque viculos earum qui sunt in campestribus Dibon quoque et Bamothbaal et oppidum Baalmaon (Liber Iosue 13, 17)