Talált 3944 Eredmények: Tri
sitque civitas hæc anathema et omnia quæ in ea sunt Domino sola Raab meretrix vivat cum universis qui cum ea in domo sunt abscondit enim nuntios quos direximus (Liber Iosue 6, 17)
duobus autem viris qui exploratores missi fuerant dixit Josue ingredimini domum mulieris meretricis et producite eam omniaque quæ illius sunt sicut illi juramento firmastis (Liber Iosue 6, 22)
Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)
filii autem Israël prævaricati sunt mandatum et usurpaverunt de anathemate nam Achan filius Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda tulit aliquid de anathemate iratusque est Dominus contra filios Israël (Liber Iosue 7, 1)
et reversi dixerunt ei non ascendat omnis populus sed duo vel tria milia virorum pergant et deleant civitatem quare omnis populus frustra vexatur contra hostes paucissimos (Liber Iosue 7, 3)
ascenderunt ergo tria milia pugnatores qui statim terga vertentes (Liber Iosue 7, 4)
percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est (Liber Iosue 7, 5)
accedetisque mane singuli per tribus vestras et quamcumque tribum sors invenerit accedet per cognationes suas et cognatio per domos domusque per viros (Liber Iosue 7, 14)
surgens itaque Josue mane adplicavit Israël per tribus suas et inventa est tribus Juda (Liber Iosue 7, 16)
cujus domum in singulos dividens viros invenit Achan filium Charmi filii Zabdi filii Zare de tribu Juda (Liber Iosue 7, 18)
surrexitque Josue et omnis exercitus bellatorum cum eo ut ascenderent in Ahi et electa triginta milia virorum fortium misit nocte (Liber Iosue 8, 3)
cumque venissent et ascendissent ex adverso civitatis steterunt ad septentrionalem urbis plagam inter quam et eos vallis media erat (Liber Iosue 8, 11)