Talált 3944 Eredmények: Tri
dixitque Josue ad filios Israël accedite huc et audite verba Domini Dei vestri (Liber Iosue 3, 9)
et rursum in hoc inquit scietis quod Dominus Deus vivens in medio vestri est et disperdat in conspectu vestro Chananeum Hettheum Eveum et Ferezeum Gergeseum quoque et Amorreum et Jebuseum (Liber Iosue 3, 10)
parate duodecim viros de tribubus Israël singulos per singulas tribus (Liber Iosue 3, 12)
elige duodecim viros singulos per singulas tribus (Liber Iosue 4, 2)
vocavitque Josue duodecim viros quos elegerat de filiis Israël singulos de tribubus singulis (Liber Iosue 4, 4)
et ait ad eos ite ante arcam Domini Dei vestri ad Jordanis medium et portate singuli singulos lapides in umeris vestris juxta numerum filiorum Israël (Liber Iosue 4, 5)
ut sit signum inter vos et quando interrogaverint vos filii vestri cras dicentes quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 6)
filii quoque Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse armati præcedebant filios Israël sicut eis præceperat Moses (Liber Iosue 4, 12)
et quadraginta pugnatorum milia per turmas et cuneos incedebant per plana atque campestria urbis Hiericho (Liber Iosue 4, 13)
et dixit ad filios Israël quando interrogaverint filii vestri cras patres suos et dixerint eis quid sibi volunt isti lapides (Liber Iosue 4, 21)
manseruntque filii Israël in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho (Liber Iosue 5, 10)
cumque insonuerit vox tubæ longior atque concisior et in auribus vestris increpuerit conclamabit omnis populus vociferatione maxima et muri funditus corruent civitatis ingredienturque singuli per locum contra quem steterint (Liber Iosue 6, 5)