Talált 179 Eredmények: Sion

  • et derelinquetur filia Sion ut umbraculum in vinea et sicut tugurium in cucumerario sicut civitas quæ vastatur (Liber Isaiae 1, 8)

  • Sion in judicio redimetur et reducent eam in justitia (Liber Isaiae 1, 27)

  • et ibunt populi multi et dicent venite et ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Jacob et docebit nos vias suas et ambulabimus in semitis ejus quia de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem (Liber Isaiae 2, 3)

  • et dixit Dominus pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant (Liber Isaiae 3, 16)

  • decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit (Liber Isaiae 3, 17)

  • et erit omnis qui relictus fuerit in Sion et residuus in Hierusalem sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Hierusalem (Liber Isaiae 4, 3)

  • si abluerit Dominus sordem filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio ejus spiritu judicii et spiritu ardoris (Liber Isaiae 4, 4)

  • et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et ubi invocatus est nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte super omnem enim gloriam protectio (Liber Isaiae 4, 5)

  • ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion (Liber Isaiae 8, 18)

  • et erit cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Hierusalem visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur et super gloriam altitudinis oculorum ejus (Liber Isaiae 10, 12)

  • propter hoc hæc dicit Dominus Deus exercituum noli timere populus meus habitator Sion ab Assur in virga percutiet te et baculum suum levabit super te in via Ægypti (Liber Isaiae 10, 24)

  • adhuc dies est ut in Nob stetur agitabit manum suam super montem filiæ Sion collem Hierusalem (Liber Isaiae 10, 32)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina