Talált 1432 Eredmények: Rex
quis non timebit te o rex gentium tuum est enim decus inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis eorum nullus est similis tui (Liber Ieremiae 10, 7)
Dominus autem Deus verus est ipse Deus vivens et rex sempiternus ab indignatione ejus commovebitur terra et non sustinebunt gentes comminationem ejus (Liber Ieremiae 10, 10)
quia stulte egerunt pastores et Dominum non quæsierunt propterea non intellexerunt et omnis grex eorum dispersus est (Liber Ieremiae 10, 21)
quod si hoc non audieritis in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ plorans plorabit et deducet oculus meus lacrimam quia captus est grex Domini (Liber Ieremiae 13, 17)
levate oculos vestros et videte qui venitis ab aquilone ubi est grex qui datus est tibi pecus inclitum tuum (Liber Ieremiae 13, 20)
verbum quod factum est ad Hieremiam a Domino quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem dicens (Liber Ieremiae 21, 1)
interroga pro nobis Dominum quia Nabuchodonosor rex Babylonis prœliatur adversum nos si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua et recedat a nobis (Liber Ieremiae 21, 2)
et dices audi verbum Domini rex Juda qui sedes super solium David tu et servi tui et populus tuus qui ingredimini per portas istas (Liber Ieremiae 22, 2)
ecce dies veniunt ait Dominus et suscitabo David germen justum et regnabit rex et sapiens erit et faciet judicium et justitiam in terra (Liber Ieremiae 23, 5)
ostendit mihi Dominus et ecce duo calathi pleni ficis positi ante templum Domini postquam transtulit Nabuchodonosor rex Babylonis Jechoniam filium Joachim regem Juda et principes ejus et fabrum et inclusorem de Hierusalem et adduxit eos in Babylonem (Liber Ieremiae 24, 1)
et cunctis regibus aquilonis de prope et de longe unicuique contra fratrem suum et omnibus regnis terræ quæ super faciem ejus sunt et rex Sesach bibet post eos (Liber Ieremiae 25, 26)
surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes (Liber Ieremiae 26, 17)
