Mosaico decorativo

Talált 20233 Eredmények: Re

  • urbs Esebon fuit regis Seon Amorrei qui pugnavit contra regem Moab et tulit omnem terram quæ dicionis illius fuerat usque Arnon (Liber Numeri 21, 26)

  • ignis egressus est de Esebon flamma de oppido Seon et devoravit Ar Moabitarum et habitatores excelsorum Arnon (Liber Numeri 21, 28)

  • væ tibi Moab peristi popule Chamos dedit filios ejus in fugam et filias in captivitatem regi Amorreorum Seon (Liber Numeri 21, 29)

  • habitavit itaque Israël in terra Amorrei (Liber Numeri 21, 31)

  • misitque Moses qui explorarent Jazer cujus ceperunt viculos et possederunt habitatores (Liber Numeri 21, 32)

  • verteruntque se et ascenderunt per viam Basan et occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai (Liber Numeri 21, 33)

  • dixitque Dominus ad Mosen ne timeas eum quia in manu tua tradidi illum et omnem populum ac terram ejus faciesque illi sicut fecisti Seon regi Amorreorum habitatori Esebon (Liber Numeri 21, 34)

  • videns autem Balac filius Sepphor omnia quæ fecerat Israël Amorreo (Liber Numeri 22, 2)

  • et quod pertimuissent eum Moabitæ et impetum ejus ferre non possent (Liber Numeri 22, 3)

  • dixit ad majores natu Madian ita delebit hic populus omnes qui in nostris finibus commorantur quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere ipse erat eo tempore rex in Moab (Liber Numeri 22, 4)

  • misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon ut vocarent eum et dicerent ecce egressus est populus ex Ægypto qui operuit superficiem terræ sedens contra me (Liber Numeri 22, 5)

  • veni igitur et maledic populo huic quia fortior me est si quo modo possim percutere et eicere eum de terra mea novi enim quod benedictus sit cui benedixeris et maledictus in quem maledicta congesseris (Liber Numeri 22, 6)


"Onde não há obediência, não há virtude. Onde não há virtude, não há bem, não há amor; e onde não há amor, não há Deus; e sem Deus não se chega ao Paraíso." São Padre Pio de Pietrelcina