Talált 5422 Eredmények: Rat
porticum vero ante frontem quæ tendebatur in longum juxta mensuram latitudinis domus cubitorum viginti porro altitudo centum viginti cubitorum erat et deauravit eam intrinsecus auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 3, 4)
porro aurum erat probatissimum de cujus lamminis texit domum et trabes ejus et postes et parietes et ostia et celavit cherubin in parietibus (Liber II Paralipomenon 3, 7)
ipsas quoque columnas posuit in vestibulo templi unam a dextris et alteram a sinistris eam quæ a dextris erat vocavit Jachin et quæ ad levam Booz (Liber II Paralipomenon 3, 17)
similitudo quoque boum erat subter illud et decem cubitis quædam extrinsecus celaturæ quasi duobus versibus alvum maris circuibant boves autem erant fusiles (Liber II Paralipomenon 4, 3)
et ipsum mare super duodecim boves inpositum erat quorum tres respiciebant aquilonem et alii tres occidentem porro tres alii meridiem et tres qui reliqui erant orientem mare habentes superpositum posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari (Liber II Paralipomenon 4, 4)
porro vastitas ejus habebat mensuram palmi et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii capiebatque mensuræ tria milia metretas (Liber II Paralipomenon 4, 5)
erat autem multitudo vasorum innumerabilis ita ut ignoraretur pondus æris (Liber II Paralipomenon 4, 18)
intulit igitur Salomon omnia quæ voverat David pater suus argentum et aurum et universa vasa posuit in thesauris domus Dei (Liber II Paralipomenon 5, 1)
et intulerunt eam et omnem paraturam tabernaculi porro vasa sanctuarii quæ erant in tabernaculo portaverunt sacerdotes cum Levitis (Liber II Paralipomenon 5, 5)
rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)
ita ut cherubin expanderent alas suas super locum in quo posita erat arca et ipsam arcam tegerent cum vectibus ejus (Liber II Paralipomenon 5, 8)
vectium autem quibus portabatur arca quia paululum longiores erant capita parebant ante oraculum si vero quis paululum fuisset extrinsecus eos videre non poterat fuit itaque arca ibi usque in præsentem diem (Liber II Paralipomenon 5, 9)