Mosaico decorativo

Talált 5422 Eredmények: Rat

  • et ait Dominus ad Cain ubi est Abel frater tuus qui respondit nescio num custos fratris mei sum (Liber Genesis 4, 9)

  • dixitque ad eum quid fecisti vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra (Liber Genesis 4, 10)

  • nunc igitur maledictus eris super terram quæ aperuit os suum et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua (Liber Genesis 4, 11)

  • cum operatus fueris eam non dabit tibi fructus suos vagus et profugus eris super terram (Liber Genesis 4, 12)

  • et nomen fratris ejus Jubal ipse fuit pater canentium cithara et organo (Liber Genesis 4, 21)

  • hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum (Liber Genesis 5, 1)

  • Nœ vero invenit gratiam coram Domino (Liber Genesis 6, 8)

  • hæ generationes Nœ Nœ vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis cum Deo ambulavit (Liber Genesis 6, 9)

  • cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6, 12)

  • fecit ergo Nœ omnia quæ præceperat illi Deus (Liber Genesis 6, 22)

  • dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac (Liber Genesis 7, 1)

  • fecit ergo Nœ omnia quæ mandaverat ei Dominus (Liber Genesis 7, 5)


"A mulher forte é a que tem temor de Deus e faz a vontade de Deus." São Padre Pio de Pietrelcina