Talált 8616 Eredmények: Pó
contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbedo venti dividet illos et ad heremiam perducet omnem terram iniquitatis et malignitas evertet sedes potentium (Liber Sapientiae 5, 24)
quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur (Liber Sapientiae 6, 4)
exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur (Liber Sapientiae 6, 7)
qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant (Liber Sapientiae 6, 11)
si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis (Liber Sapientiae 6, 22)
quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem (Liber Sapientiae 6, 24)
multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est (Liber Sapientiae 6, 26)
decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine hominis et delectamento somni conveniente (Liber Sapientiae 7, 2)
et præposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius (Liber Sapientiae 7, 8)
super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius (Liber Sapientiae 7, 10)
ipse enim mihi dedit horum quæ sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum (Liber Sapientiae 7, 17)
initium et consummationem et medietatem temporum et meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum (Liber Sapientiae 7, 18)