Mosaico decorativo

Talált 8616 Eredmények: Pó

  • descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica (Canticum Canticorum 6, 10)

  • umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis (Canticum Canticorum 7, 2)

  • collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinæ in Esebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quæ respicit contra Damascum (Canticum Canticorum 7, 4)

  • guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum (Canticum Canticorum 7, 9)

  • mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi (Canticum Canticorum 7, 13)

  • adprehendam te et ducam in domum matris meæ ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum (Canticum Canticorum 8, 2)

  • pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus æmulatio lampades ejus lampades ignis atque flammarum (Canticum Canticorum 8, 6)

  • aquæ multæ non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione quasi nihil despicient eum (Canticum Canticorum 8, 7)

  • vinea fuit Pacifico in ea quæ habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu ejus mille argenteos (Canticum Canticorum 8, 11)

  • quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis (Liber Sapientiae 1, 4)

  • propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec præteriet illum corripiens judicium (Liber Sapientiae 1, 8)

  • custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest et a detractione parcite linguæ quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam (Liber Sapientiae 1, 11)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina