Talált 8616 Eredmények: Pó
anni cursus et stellarum dispositiones (Liber Sapientiae 7, 19)
vapor est enim virtutis Dei et emanatio quædam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit (Liber Sapientiae 7, 25)
et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit (Liber Sapientiae 7, 27)
est enim hæc speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior (Liber Sapientiae 7, 29)
adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter (Liber Sapientiae 8, 1)
hanc amavi et exquisivi a juventute mea et quæsivi sponsam mihi adsumere et amator factus sum formæ illius (Liber Sapientiae 8, 2)
et si multitudinem scientiæ desiderat quis scit præterita et de futuris æstimat scit versutias sermonum et dissolutiones argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et sæculorum (Liber Sapientiae 8, 8)
proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio cogitationis et tædii mei (Liber Sapientiae 8, 9)
acutus inveniar in judicio et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me (Liber Sapientiae 8, 11)
tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et sermocinante plura manus ori suo inponent (Liber Sapientiae 8, 12)
propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam æternam his qui post me futuri sunt relinquam (Liber Sapientiae 8, 13)
disponam populos et nationes mihi erunt subiectæ (Liber Sapientiae 8, 14)