Talált 8616 Eredmények: Pó
et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiæ scire cujus esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis præcordiis meis (Liber Sapientiae 8, 21)
ut disponat orbem terrarum in æquitate et justitia et in directione cordis judicium judicet (Liber Sapientiae 9, 3)
quoniam ego servus tuus et filius ancillæ tuæ sum homo infirmus et exigui temporis et minor ad intellectum judicii et legum (Liber Sapientiae 9, 5)
tu me elegisti regem populo tuo et judicem filiorum tuorum et filiarum (Liber Sapientiae 9, 7)
scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua potentia (Liber Sapientiae 9, 11)
et erunt accepta opera mea et disponam populum tuum juste et ero dignus sedium patris mei (Liber Sapientiae 9, 12)
quis enim hominum poterit scire consilium Dei aut quis poterit cogitare quid velit Dominus (Liber Sapientiae 9, 13)
hæc justum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli (Liber Sapientiae 10, 6)
cujus in testimonium nequitiæ fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animæ memoria stans figmentum salis (Liber Sapientiae 10, 7)
sapientiam enim prætereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiæ suæ reliquerunt hominibus memoriam ut in his quæ peccaverunt nec latere potuissent (Liber Sapientiae 10, 8)
custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia (Liber Sapientiae 10, 12)
et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem æternam (Liber Sapientiae 10, 14)