Talált 1225 Eredmények: Ergo
dixit ergo Sedecias ad Hieremiam nullus sciat verba hæc et non morieris (Liber Ieremiae 38, 24)
venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)
misit ergo Nabuzardan princeps militiæ et Nabu et Sesban et Rabsares et Neregel et Sereser et Rebmag et omnes optimates regis Babylonis (Liber Ieremiae 39, 13)
tollens ergo princeps militiæ Hieremiam dixit ad eum Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum (Liber Ieremiae 40, 2)
nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis si placet tibi ut venias mecum in Babylonem veni et ponam oculos meos super te si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem reside ecce omnis terra in conspectu tuo quod elegeris et quo placuerit tibi ut vadas illuc perge (Liber Ieremiae 40, 4)
et mecum noli venire sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan quem præposuit rex Babylonis civitatibus Judææ habita ergo cum eo in medio populi vel quocumque placuerit tibi ut vadas vade dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula et dimisit eum (Liber Ieremiae 40, 5)
cum ergo audissent omnes principes exercitus qui dispersi fuerant per regiones ipsi et socii eorum quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ et quod commendasset ei viros et mulieres et parvulos et de pauperibus terræ qui non fuerant translati in Babylonem (Liber Ieremiae 40, 7)
egressus ergo Ismaël filius Nathaniæ in occursum eorum de Masphat incedens et plorans ibat cum autem occurrisset eis dixit ad eos venite ad Godoliam filium Ahicam (Liber Ieremiae 41, 6)
tulit ergo Johanan filius Caree et omnes principes bellatorum qui erant cum eo universas reliquias vulgi quas reduxerat ab Ismaël filio Nathaniæ de Masphat postquam percussit Godoliam filium Ahicam fortes viros ad prœlium et mulieres et pueros et eunuchos quos reduxerat de Gabaon (Liber Ieremiae 41, 16)
nunc ergo scientes scietis quia gladio et fame et peste moriemini in loco ad quem voluistis intrare ut habitaretis ibi (Liber Ieremiae 42, 22)
non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladius (Liber Ieremiae 48, 2)
fuit enim in derisum tibi Israël quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es captivus duceris (Liber Ieremiae 48, 27)