Mosaico decorativo

1. To rekavši, zaputi se Isus sa svojim uèenicima na drugu stranu potoka Cedrona. Ondje bijaše vrt u koji uðe Isus i njegovi uèenici.

1. Haec cum dixisset Iesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse et discipuli eius.

2. A poznavaše to mjesto i Juda, njegov izdajica, jer se Isus tu èesto sastajao sa svojim uèenicima.

2. Sciebat autem et Iudas, qui tradebat eum, locum, quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis.

3. Juda onda uze èetu i od sveæenièkih glavara i farizeja sluge te doðe onamo sa zubljama, svjetiljkama i oružjem.

3. Iudas ergo, cum accepisset cohortem et a pontificibus et pharisaeis ministros, venit illuc cum lanternis et facibus et armis.

4. Znajuæi sve što æe s njim biti, istupi Isus naprijed te ih upita: "Koga tražite?"

4. Iesus itaque sciens omnia, quae ventura erant super eum, processit et dicit eis: “Quem quaeritis?”.

5. Odgovore mu: "Isusa Nazareæanina." Reèe im Isus: "Ja sam!" A stajaše s njima i Juda, njegov izdajica.

5. Responderunt ei: “Iesum Nazarenum”. Dicit eis: “Ego sum!”. Stabat autem et Iudas, qui tradebat eum, cum ipsis.

6. Kad im dakle reèe: "Ja sam!" - oni ustuknuše i popadaše na zemlju.

6. Ut ergo dixit eis: “Ego sum!”, abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.

7. Ponovno ih tada upita: "Koga tražite?" Oni odgovore: "Isusa Nazareæanina."

7. Iterum ergo eos interrogavit: “Quem quaeritis?”. Illi autem dixerunt: “Iesum Nazarenum”.

8. Isus odvrati: "Rekoh vam da sam ja. Ako dakle mene tražite, pustite ove da odu" -

8. Respondit Iesus: “Dixi vobis: Ego sum! Si ergo me quaeritis, sinite hos abire”,

9. da se ispuni rijeè koju reèe: "Ne izgubih ni jednoga od onih koje si mi dao."

9. ut impleretur sermo, quem dixit: “Quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam”.

10. A Šimun Petar isuèe maè koji je imao uza se pa udari slugu velikoga sveæenika i odsijeèe mu desno uho. Sluga se zvao Malho.

10. Simon ergo Petrus, habens gladium, eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram. Erat autem nomen servo Malchus.

11. Nato Isus reèe Petru: "Djeni maè u korice! Èašu koju mi dade Otac zar da ne pijem?"

11. Dixit ergo Iesus Petro: “Mitte gladium in vaginam; calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?”.

12. Tada èeta, zapovjednik i židovski sluge uhvatiše Isusa te ga svezaše.

12. Cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum

13. Odvedoše ga najprije Ani jer on bijaše tast Kajfe, velikoga sveæenika one godine.

13. et adduxerunt ad Annam primum; erat enim socer Caiphae, qui erat pontifex anni illius.

14. Kajfa pak ono svjetova Židove: "Bolje da jedan èovjek umre za narod."

14. Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Iudaeis: “Expedit unum hominem mori pro populo”.

15. Za Isusom su išli Šimun Petar i drugi uèenik. Taj uèenik bijaše poznat s velikim sveæenikom pa s Isusom uðe u dvorište velikoga sveæenika.

15. Sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis;

16. Petar osta vani kod vrata. Tada taj drugi uèenik, znanac velikoga sveæenika, iziðe i reèe vratarici te uvede Petra.

16. Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariae et introduxit Petrum.

17. Nato æe sluškinja, vratarica, Petru: "Da nisi i ti od uèenika toga èovjeka?" On odvrati: "Nisam!"

17. Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: “Numquid et tu ex discipulis es hominis istius?”. Dicit ille: “Non sum!”.

18. A stajahu ondje sluge i stražari, raspirivahu žeravicu jer bijaše studeno i grijahu se. S njima je stajao i Petar i grijao se.

18. Stabant autem servi et ministri, qui prunas fecerant, quia frigus erat, et calefaciebant se; erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se.

19. Veliki sveæenik zapita Isusa o njegovim uèenicima i o njegovu nauku.

19. Pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.

20. Odgovori mu Isus: "Ja sam javno govorio svijetu. Uvijek sam nauèavao u sinagogi i u Hramu gdje se skupljaju svi Židovi. Ništa nisam u tajnosti govorio.

20. Respondit ei Iesus: “Ego palam locutus sum mundo; ego semper docui in synagoga et in templo, quo omnes Iudaei conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.

21. Zašto mene pitaš? Pitaj one koji su slušali što sam im govorio. Oni eto znaju što sam govorio."

21. Quid me interrogas? Interroga eos, qui audierunt quid locutus sum ipsis; ecce hi sciunt, quae dixerim ego”.

22. Na te njegove rijeèi jedan od nazoènih slugu pljusne Isusa govoreæi: "Tako li odgovaraš velikom sveæeniku?"

22. Haec autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: “Sic respondes pontifici?”.

23. Odgovori mu Isus: "Ako sam krivo rekao, dokaži da je krivo! Ako li pravo, zašto me udaraš?"

23. Respondit ei Iesus: “Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?”.

24. Ana ga zatim posla svezana Kajfi, velikom sveæeniku.

24. Misit ergo eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.

25. Šimun Petar stajao je ondje i grijao se. Rekoše mu: "Da nisi i ti od njegovih uèenika?" On zanijeka: "Nisam!"

25. Erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: “Numquid et tu ex discipulis eius es?”. Negavit ille et dixit: “Non sum!”.

26. Nato æe jedan od slugu velikog sveæenika, roðak onoga komu je Petar bio odsjekao uho: "Nisam li te ja vidio u vrtu s njime?"

26. Dicit unus ex servis pontificis, cognatus eius, cuius abscidit Petrus auriculam: “Nonne ego te vidi in horto cum illo?”.

27. I Petar opet zanijeka, a pijetao odmah zapjeva.

27. Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.

28. Nato odvedoše Isusa od Kajfe u dvor upraviteljev. Bilo je rano jutro. I oni ne uðoše da se ne okaljaju, veæ da mognu blagovati pashu.

28. Adducunt ergo Iesum a Caipha in praetorium. Erat autem mane. Et ipsi non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent Pascha.

29. Pilat tada iziðe pred njih i upita: "Kakvu tužbu iznosite protiv ovoga èovjeka?"

29. Exivit ergo Pilatus ad eos foras et dicit: “Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?”.

30. Odgovore mu: "Kad on ne bi bio zloèinac, ne bismo ga predali tebi."

30. Responderunt et dixerunt ei: “Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum”.

31. Reèe im nato Pilat: "Uzmite ga vi i sudite mu po svom zakonu." Odgovoriše mu Židovi: "Nama nije dopušteno nikoga pogubiti" -

31. Dixit ergo eis Pilatus: “Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum!”. Dixerunt ei Iudaei: “Nobis non licet interficere quemquam”,

32. da se ispuni rijeè Isusova kojom je oznaèio kakvom mu je smræu umrijeti.

32. ut sermo Iesu impleretur, quem dixit, significans qua esset morte moriturus.

33. Nato Pilat uðe opet u dvor, pozove Isusa i upita ga: "Ti li si židovski kralj?"

33. Introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: “Tu es rex Iudaeorum?”.

34. Isus odgovori: "Govoriš li ti to sam od sebe ili ti to drugi rekoše o meni?"

34. Respondit Iesus: “A temetipso tu hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me?”.

35. Pilat odvrati: "Zar sam ja Židov? Tvoj narod i glavari sveæenièki predadoše te meni. Što si uèinio?"

35. Respondit Pilatus: “Numquid ego Iudaeus sum? Gens tua et pontifices tradiderunt te mihi; quid fecisti?”.

36. Odgovori Isus: "Kraljevstvo moje nije od ovoga svijeta. Kad bi moje kraljevstvo bilo od ovoga svijeta, moje bi se sluge borile da ne budem predan Židovima. Ali kraljevstvo moje nije odavde."

36. Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”.

37. Nato mu reèe Pilat: "Ti si dakle kralj?" Isus odgovori: "Ti kažeš: ja sam kralj. Ja sam se zato rodio i došao na svijet da svjedoèim za istinu. Tko je god od istine, sluša moj glas."

37. Dixit itaque ei Pilatus: “Ergo rex es tu?”. Respondit Iesus: “Tu dicis quia rex sum. Ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati; omnis, qui est ex veritate, audit meam vocem”.

38. Reèe mu Pilat: "Što je istina?"

38. Dicit ei Pilatus: “Quid est veritas?”. Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis: “Ego nullam invenio in eo causam.

39. Rekavši to, opet iziðe pred Židove i reèe im: "Ja ne nalazim na njemu nikakve krivice. A u vas je obièaj da vam o Pashi nekoga pustim. Hoæete li dakle da vam pustim kralja židovskoga?"

39. Est autem consuetudo vobis, ut unum dimittam vobis in Pascha; vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum?”.

40. Povikaše nato opet: "Ne toga, nego Barabu!" A Baraba bijaše razbojnik.

40. Clamaverunt ergo rursum dicentes: “Non hunc sed Barabbam!”. Erat autem Barabbas latro.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.