1. sed post triennii tempus cognovit Judas et qui cum eo erant Demetrium Seleuci cum multitudine valida et navibus per portum Tripoli ascendisse ad loca oportuna

2. et tenuisse regiones adversus Antiochum et ejus ducem Lysiam

3. Alchimus autem quidam qui summus sacerdos fuerat sed voluntarie coinquinatus est temporibus commixtionis considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare

4. venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno offerens ei auream coronam et palmam super hæc et tallos qui templi esse videbantur et ipsa quidem die siluit

5. tempus autem oportunum dementiæ suæ nanctus convocatus a Demetrio ad consilium et interrogatus quibus rebus et consiliis Judæi niterentur

6. respondit ipsi qui dicuntur Asidei Judæorum quibus præest Judas Macchabeus bella nutriunt et seditiones movent nec patiuntur regnum esse quietum

7. nam et ego defraudatus parentum gloria dico autem summo sacerdotio huc veni

8. primo quidem utilitatibus regis fidem servans secundo autem etiam civibus consulens nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur

9. sed his singulis oro rex cognitis et regioni et generi secundum pervulgatam omnibus humanitatem tuam prospice

10. nam quamdiu superest Judas inpossibile est pacem esse negotiis

11. talibus autem ab hoc dictis et ceteri amici hostiliter habentes adversus Judam inflammaverunt Demetrium

12. qui statim Nicanorem præpositum elefantorum ducem misit Judæam

13. datis mandatis ipsum quidem Judam caperet eos vero qui cum illo erant dispergeret et constitueret Alchimum maximi templi summum sacerdotem

14. tunc gentes quæ de Judæa fugerant Judam segregatim se Nicanori miscebant miserias et clades Judæorum prosperitates rerum suarum existimantes

15. audito itaque Judæi Nicanoris adventu et conventu nationum conspersi terra rogabant eum qui populum suum constituit eum in æternum custodiret quique suam portionem signis evidentibus protegit

16. imperante autem duce statim inde moverunt et convenerunt ad castellum Dessau

17. Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore sed conterritus est repentino adventu adversariorum

18. Nicanor tamen audiens virtutem comitum Judæ et animi magnitudinem quam pro patriæ certaminibus habebant sanguine judicium facere metuebat

19. quam ob rem misit Possidonium et Theodotum et Matthathiam ut darent dextras atque acciperent

20. et cum diu de his consilium ageretur et ipse dux ad multitudinem rettulisset omnium una fuit sententia amicitiis annuere

21. itaque diem constituerunt qua secreto inter se agerent et a singulis sellæ prolatæ sunt et positæ

22. præcepit autem Judas armatos esse locis oportunis ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur et congruum conloquium fecerunt

23. morabatur autem Nicanor Hierosolymis et nihil inique agebat gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant dimisit

24. habebat autem semper Judam carum ex animo erat vero inclinatus

25. rogavit eum ducere uxorem filiosque procreare nuptias fecit quiete egit communiterque vivebant

26. Alchimus autem videns caritatem illorum ad invicem et conventiones venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem rebus alienis adsentare Judamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse

27. itaque rex exasperatus et pessimis hujus criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione jubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam

28. quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quæ convenerant irrita faceret nihil læsus a viro

29. sed quia regi resistere non poterat oportunitatem observabat qua præceptum perficeret

30. at Macchabeus videns austerius secum agere Nicanorem et consuetum occursum ferocius exhibentem intellegens non ex bono esse austeritatem istam paucis suorum congregatis occultavit se a Nicanore

31. quod ut ille cognovit fortiter se a viro præventum venit ad maximum et sanctissimum templum et sacerdotibus solitas hostias offerentibus jussit sibi tradi virum

32. quibus cum juramento dicentibus nescire se ubi esset qui quærebatur extendens manum ad templum

33. juravit nisi mihi vinctum Judam tradideritis istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hoc Libero patri consecrabo

34. et his dictis abiit sacerdotes autem protendentes manus in cælum invocabant eum qui semper propugnator esset gentis ipsorum hæc dicentes

35. tu Domine qui universitatis nullius indiges voluisti templum habitationis tuæ fieri in nobis

36. et nunc sancte sanctorum omnium Domine conserva in æternum inpollutam domum istam quæ nuper mundata est

37. Razias autem quidam de senioribus ab Hierosolymis delatus est Nicanori vir amator civitatis et bene audiens qui pro adfectu pater Judæorum appellabatur

38. hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in judaismo corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia

39. volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos misit milites quingentos ut eum conprehenderent

40. putabat enim si illum decepisset se cladem maximam Judæis inlaturum

41. turbis autem inruere domum ejus et januam disrumpere atque ignem admovere cupientibus cum jam conprehenderetur gladio se petit

42. eligens nobiliter mori potius quam subditus fieri peccatoribus et contra natales suos indignis iniuriis agi

43. sed cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset et turbæ intra ostia inrumperent recurrens audenter ad murum præcipitavit semet ipsum viriliter in turbas

44. quibus velociter locum dantibus casui ejus venit per mediam cervicem

45. et cum adhuc spiraret accensis animis surrexit cum et sanguis ejus magno fluxu deflueret saucius cursu turbam pertransiit

46. et stans super petram quandam præruptam et jam exsanguis effectus conplexus intestina sua utrisque manibus projecit super turbas invocans Dominatorem vitæ ac spiritus ut hæc illi iterum redderet atque ita vita defunctus est





“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina