Mosaico decorativo

1. dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi justum coram me in generatione hac

1. Dixitque Dominus ad Noe: “Ingredere tu et omnis domus tua arcam; te enim vidi iustum coram me in generatione hac.

2. ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam

2. Ex omnibus pecoribus mundis tolle septena septena, masculum et feminam; de pecoribus vero non mundis duo duo, masculum et feminam.

3. sed et de volatilibus cæli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universæ terræ

3. Sed et de volatilibus caeli septena septena, masculum et feminam, ut salvetur semen super faciem universae terrae.

4. adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terræ

4. Adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terrae”.

5. fecit ergo Nœ omnia quæ mandaverat ei Dominus

5. Fecit ergo Noe omnia, quae mandaverat ei Dominus.

6. eratque sescentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram

6. Eratque Noe sescentorum annorum, quando diluvii aquae inundaverunt super terram.

7. et ingressus est Nœ et filii ejus uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii

7. Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii.

8. de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram

8. De pecoribus mundis et immundis et de volucribus et ex omni, quod movetur super terram,

9. duo et duo ingressa sunt ad Nœ in arcam masculus et femina sicut præceperat Deus Nœ

9. duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam, masculus et femina, sicut praeceperat Deus Noe.

10. cumque transissent septem dies aquæ diluvii inundaverunt super terram

10. Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram.

11. anno sescentesimo vitæ Nœ mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ et cataractæ cæli apertæ sunt

11. Anno sescentesimo vitae Noe, mense secundo, septimo decimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae, et cataractae caeli apertae sunt;

12. et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus

12. et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

13. in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam

13. In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam.

14. ipsi et omne animal secundum genus suum universaque jumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universæ aves omnesque volucres

14. Ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque iumenta in genere suo, et omne reptile, quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universae aves omnesque volucres

15. ingressæ sunt ad Nœ in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitæ

15. ingressae sunt ad Noe in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae.

16. et quæ ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introjerunt sicut præceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris

16. Et quae ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut praeceperat ei Deus; et inclusit eum Dominus de foris.

17. factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatæ sunt aquæ et elevaverunt arcam in sublime a terra

17. Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram, et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra.

18. vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terræ porro arca ferebatur super aquas

18. Vehementer enim inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae; porro arca ferebatur super aquas.

19. et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo

19. Et aquae praevaluerunt nimis super terram, opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo.

20. quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat

20. Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat.

21. consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quæ reptant super terram universi homines

21. Consumptaque est omnis caro, quae movebatur super terram, volucrum, pecorum, bestiarum omniumque reptilium, quae reptant super terram, et universi homines:

22. et cuncta in quibus spiraculum vitæ est in terra mortua sunt

22. cuncta, in quibus spiraculum vitae in terra, mortua sunt.

23. et delevit omnem substantiam quæ erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres cæli et deleta sunt de terra remansit autem solus Nœ et qui cum eo erant in arca

23. Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca.

24. obtinueruntque aquæ terras centum quinquaginta diebus

24. Obtinueruntque aquae terram centum quinquaginta diebus.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras