Mosaico decorativo

1. igitur Joseph ductus est in Ægyptum emitque eum Putiphar eunuchus Pharaonis princeps exercitus vir ægyptius de manu Ismahelitarum a quibus perductus erat

1. Igitur Ioseph ductus est in Aegyptum; emitque eum Pu tiphar eunuchus pharaonis, princeps satellitum, vir Aegyptius, de manu Ismaelitarum, a quibus perductus erat.

2. fuitque Dominus cum eo et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui

2. Fuitque Dominus cum eo, et erat vir in cunctis prospere agens habitabatque in domo domini sui.

3. qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia quæ gereret ab eo dirigi in manu illius

3. Qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia, quae gereret, ab eo dirigi in manu illius.

4. invenitque Joseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei a quo præpositus omnibus gubernabat creditam sibi domum et universa quæ tradita fuerant

4. Invenitque loseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. Et factum est, postquam praeposuit eum domui suae et omnia, quae possidebat, tradidit in manum eius,

5. benedixitque Dominus domui Ægyptii propter Joseph et multiplicavit tam in ædibus quam in agris cunctam ejus substantiam

5. benedixit Dominus domui Aegyptii propter Ioseph, et benedictio Domini erat in omni possessione eius tam in aedibus quam in agris.

6. nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur erat autem Joseph pulchra facie et decorus aspectu

6. Et reliquit omnia, quae possidebat, in manu Ioseph nec cum eo quidquam aliud noverat nisi panem, quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.

7. post multos itaque dies jecit domina oculos suos in Joseph et ait dormi mecum

7. Post haec ergo iniecit uxor domini eius oculos suos in Ioseph et ait: “Dormi mecum”.

8. qui nequaquam adquiescens operi nefario dixit ad eam ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua

8. Qui nequaquam acquiescens dixit ad eam: “Ecce dominus meus, omnibus mihi traditis, non curat de ulla re in domo sua,

9. nec quicquam est quod non in mea sit potestate vel non tradiderit mihi præter te quæ uxor ejus es quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in Deum meum

9. nec quisquam maior est in domo hac quam ego, et nihil mihi subtraxit praeter te, quae uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc magnum facere et peccare in Deum?”.

10. hujuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti et ille recusabat stuprum

10. Huiuscemodi verbis per singulos dies et mulier molesta erat adulescenti, et ille recusabat stuprum.

11. accidit autem ut quadam die intraret Joseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret

11. Accidit autem quadam die, ut intraret Ioseph domum et opus suum absque arbitris faceret;

12. et illa adprehensa lacinia vestimenti ejus diceret dormi mecum qui relicto in manu illius pallio fugit et egressus est foras

12. illa, apprehensa lacinia vestimenti eius, dixit: “Dormi mecum”. Qui, relicto in manu illius pallio, fugit et egressus est foras.

13. cumque vidisset mulier vestem in manibus suis et se esse contemptam

13. Cumque vidisset illum mulier vestem reliquisse in manibus suis et fugisse foras,

14. vocavit homines domus suæ et ait ad eos en introduxit virum hebræum ut inluderet nobis ingressus est ad me ut coiret mecum cumque ego succlamassem

14. vocavit homines domus suae et ait ad eos: “En introduxit virum Hebraeum, ut illuderet nobis; ingressus est ad me, ut coiret mecum. Cumque ego succlamassem,

15. et audisset vocem meam reliquit pallium quod tenebam et fugit foras

15. et audisset vocem meam, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”.

16. in argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum

16. Retentum pallium ostendit marito revertenti domum

17. et ait ingressus est ad me servus hebræus quem adduxisti ut inluderet mihi

17. et secundum verba haec locuta est: “Ingressus est ad me servus Hebraeus, quem adduxisti, ut illuderet mihi;

18. cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras

18. cumque audisset me clamare, reliquit pallium, quod tenebam, et fugit foras”.

19. his auditis dominus et nimium credulus verbis coniugis iratus est valde

19. Dominus, auditis his verbis coniugis, iratus est valde;

20. tradiditque Joseph in carcerem ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus

20. tradiditque Ioseph in carcerem, ubi vincti regis custodiebantur. Et erat ibi clausus.

21. fuit autem Dominus cum Joseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris

21. Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.

22. qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat

22. Qui tradidit in manu Ioseph universos vinctos, qui in custodia tenebantur, et, quidquid ibi faciendum erat, ipse faciebat,

23. nec noverat aliquid cunctis ei creditis Dominus enim erat cum illo et omnia ejus opera dirigebat

23. nec princeps carceris spectabat quidquid in manu eius erat: Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius dirigebat.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras