Mosaico decorativo

1. si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes

1. Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si qua communio spiritus, si quae viscera et miserationes,

2. implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes

2. implete gaudium meum, ut idem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;

3. nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes

3. nihil per contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes;

4. non quæ sua sunt singuli considerantes sed et ea quæ aliorum

4. non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea, quae aliorum.

5. hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Jesu

5. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:

6. qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo

6. qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,

7. sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo

7. sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus; et habitu inventus ut homo,

8. humiliavit semet ipsum factus obœdiens usque ad mortem mortem autem crucis

8. humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis.

9. propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen

9. Propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen, quod est super omne nomen,

10. ut in nomine Jesu omne genu flectat cælestium et terrestrium et infernorum

10. ut in nomine Iesu omne genu flectatur caelestium et terrestrium et infernorum,

11. et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris

11. et omnis lingua confiteatur “Dominus Iesus Christus!”, in gloriam Dei Patris.

12. itaque carissimi mei sicut semper obœdistis non ut in præsentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini

12. Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini;

13. Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate

13. Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suo beneplacito.

14. omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus

14. Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,

15. ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ inter quos lucetis sicut luminaria in mundo

15. ut efficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in medio generationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,

16. verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi

16. verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi.

17. sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestræ gaudeo et congratulor omnibus vobis

17. Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;

18. id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi

18. idipsum autem et vos gaudete et congaudete mihi.

19. spero autem in Domino Jesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quæ circa vos sunt

19. Spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.

20. neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit

20. Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;

21. omnes enim sua quærunt non quæ sunt Christi Jesu

21. omnes enim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.

22. experimentum autem ejus cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium

22. Probationem autem eius cognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.

23. hunc igitur spero me mittere mox ut videro quæ circa me sunt

23. Hunc igitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;

24. confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito

24. confido autem in Domino, quoniam et ipse cito veniam.

25. necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meæ mittere ad vos

25. Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae, mittere ad vos,

26. quoniam quidem omnes vos desiderabat et mæstus erat propterea quod audieratis illum infirmatum

26. quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.

27. nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est ejus non solum autem ejus verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem

27. Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deus misertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.

28. festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim

28. Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.

29. excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et ejusmodi cum honore habetote

29. Excipite itaque illum in Domino cum omni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,

30. quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium

30. quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quod vobis deerat ministerii erga me.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras