Mosaico decorativo

1. domini quod justum est et æquum servis præstate scientes quoniam et vos Dominum habetis in cælo

1. Domini, quod iustum est et aequum, servis praestate, scien tes quoniam et vos Dominum habetis in caelo.

2. orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione

2. Orationi instate, vigilantes in ea in gratiarum actione,

3. orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum

3. orantes simul et pro nobis, ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi, propter quod etiam vinctus sum,

4. ut manifestem illud ita ut oportet me loqui

4. ut manifestem illud, ita ut oportet me loqui.

5. in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus redimentes

5. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt, tempus redimentes.

6. sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere

6. Sermo vester semper sit in gratia, sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

7. quæ circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino

7. Quae circa me sunt, omnia vobis nota faciet Tychicus, carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino,

8. quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra

8. quem misi ad vos ad hoc ipsum, ut cognoscatis, quae circa nos sunt, et consoletur corda vestra,

9. cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis omnia quæ hic aguntur nota facient vobis

9. cum Onesimo fideli et carissimo fratre, qui est ex vobis; omnia, quae hic aguntur, nota facient vobis.

10. salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabæ de quo accepistis mandata si venerit ad vos excipite illum

10. Salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus consobrinus Barnabae, de quo accepistis mandata — si venerit ad vos, excipite illum —

11. et Jesus qui dicitur Justus qui sunt ex circumcisione hii soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio

11. et Iesus, qui dicitur Iustus, qui sunt ex circumcisione; hi soli adiutores in regno Dei, qui mihi fuerunt solacio.

12. salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Jesu semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti et pleni in omni voluntate Dei

12. Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est, servus Christi Iesu, semper certans pro vobis in orationibus, ut stetis perfecti et impleti in omni voluntate Dei.

13. testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem pro vobis et pro his qui sunt Laodiciæ et qui Hierapoli

13. Testimonium enim illi perhibeo, quod habet multum laborem pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli.

14. salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas

14. Salutat vos Lucas, medicus carissimus, et Demas.

15. salutate fratres qui sunt Laodiciæ et Nympham et quæ in domo ejus est ecclesiam

15. Salutate fratres, qui sunt Laodiciae, et Nympham et, quae in domo eius est, ecclesiam.

16. et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur et eam quæ Laodicensium est vos legatis

16. Et cum lecta fuerit apud vos epistula, facite ut et in Laodicensium ecclesia legatur, et eam, quae ex Laodicia est, vos quoque legatis.

17. et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in Domino ut illud impleas

17. Et dicite Archippo: “Vide ministerium, quod accepisti in Domino, ut illud impleas”.

18. salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum gratia vobiscum amen

18. Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras