Epistula ad Colossenses, 3
1. igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens
1. Igitur, si conresurrexistis Chri sto, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;
2. quæ sursum sunt sapite non quæ supra terram
2. quae sursum sunt sapite, non quae supra terram.
3. mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo
3. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo!
4. cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria
4. Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
5. mortificate ergo membra vestra quæ sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quæ est simulacrorum servitus
5. Mortificate ergo membra, quae sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quae est simulacrorum servitus,
6. propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis
6. propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis;
7. in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
7. in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis.
8. nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
8. Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro;
9. nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus ejus
9. nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius
10. et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem ejus qui creavit eum
10. et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum,
11. ubi non est gentilis et Judæus circumcisio et præputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus
11. ubi non est Graecus et Iudaeus, circumcisio et praeputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
12. induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiæ benignitatem humilitatem modestiam patientiam
12. Induite vos ergo, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem,
13. subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos
13. supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos;
14. super omnia autem hæc caritatem quod est vinculum perfectionis
14. super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
15. et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote
15. Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote.
16. verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo
16. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo;
17. omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
17. et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
18. mulieres subditæ estote viris sicut oportet in Domino
18. Mulieres, subditae estote viris, sicut oportet in Domino.
19. viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
19. Viri, diligite uxores et nolite amari esse ad illas.
20. filii obœdite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino
20. Filii, oboedite parentibus per omnia; hoc enim placitum est in Domino.
21. patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant
21. Patres, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant.
22. servi obœdite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum
22. Servi, oboedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Dominum.
23. quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus
23. Quodcumque facitis, ex animo operamini sicut Domino et non hominibus,
24. scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite
24. scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis. Domino Christo servite;
25. qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio
25. qui enim iniuriam facit, recipiet id quod inique gessit, et non est personarum acceptio.
