Fundar 398 Resultados para: tunc

  • pertransivit Abram terram usque ad locum Sychem usque ad convallem Inlustrem Chananeus autem tunc erat in terra (Liber Genesis 12, 6)

  • dederunt et illa nocte patri vinum ingressaque minor filia dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexerit (Liber Genesis 19, 35)

  • tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus (Liber Genesis 34, 16)

  • venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua (Liber Genesis 37, 20)

  • tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum (Liber Genesis 41, 9)

  • quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum ejus et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terræ si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo (Liber Exodus 12, 48)

  • tunc cecinit Moses et filii Israël carmen hoc Domino et dixerunt cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem dejecit in mare (Liber Exodus 15, 1)

  • tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores Chanaan (Liber Exodus 15, 15)

  • manus non tanget eum sed lapidibus opprimetur aut confodietur jaculis sive jumentum fuerit sive homo non vivet cum cœperit clangere bucina tunc ascendant in montem (Liber Exodus 19, 13)

  • quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat donec exiret et tunc loquebatur ad filios Israël omnia quæ sibi fuerant imperata (Liber Exodus 34, 34)

  • tunc sacerdotis judicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est (Liber Leviticus 13, 15)

  • rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum (Liber Leviticus 14, 19)


“Deus sempre nos dá o que é melhor para nós.” São Padre Pio de Pietrelcina