Fundar 121 Resultados para: sanguine

  • eo quod dereliquerint me et alienum fecerint locum istum et libaverint in eo diis alienis quos nescierunt ipsi et patres eorum et reges Juda et repleverunt locum istum sanguine innocentium (Liber Ieremiae 19, 4)

  • dies autem ille Domini Dei exercituum dies ultionis ut sumat vindictam de inimicis suis devorabit gladius et saturabitur et inebriabitur sanguine eorum victima enim Domini exercituum in terra aquilonis juxta flumen Eufraten (Liber Ieremiae 46, 10)

  • maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine (Liber Ieremiae 48, 10)

  • NUN erraverunt cæci in plateis polluti sunt sanguine cumque non possent tenuerunt lacinias suas (Lamentationes 4, 14)

  • si autem et pestilentiam inmisero super terram illam et effudero indignationem meam super eam in sanguine ut auferam ex ea hominem et jumentum (Prophetia Ezechielis 14, 19)

  • transiens autem per te vidi te conculcari in sanguine tuo et dixi tibi cum esses in sanguine tuo vive dixi inquam tibi in sanguine tuo vive (Prophetia Ezechielis 16, 6)

  • et post omnes abominationes tuas et fornicationes non es recordata dierum adulescentiæ tuæ quando eras nuda et confusione plena conculcata in sanguine tuo (Prophetia Ezechielis 16, 22)

  • hæc dicit Dominus Deus quia effusum est æs tuum et revelata est ignominia tua in fornicationibus tuis super amatores tuos et super idola abominationum tuarum in sanguine filiorum tuorum quos dedisti eis (Prophetia Ezechielis 16, 36)

  • mater tua quasi vinea in sanguine tuo super aquam plantata fructus ejus et frondes ejus creverunt ex aquis multis (Prophetia Ezechielis 19, 10)

  • in sanguine tuo qui a te effusus est deliquisti et in idolis tuis quæ fecisti polluta es et adpropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum propterea dedi te obprobrium gentibus et inrisionem universis terris (Prophetia Ezechielis 22, 4)

  • idcirco dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui in sanguine comeditis et oculos vestros levatis ad inmunditias vestras et sanguinem funditis numquid terram hereditate possidebitis (Prophetia Ezechielis 33, 25)

  • et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et in idolis suis polluerunt eam (Prophetia Ezechielis 36, 18)


“Desapegue-se daquilo que não é de Deus e não leva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina