Fundar 121 Resultados para: sanguine

  • ponetque de eodem sanguine in cornibus altaris quod est coram Domino in tabernaculo testimonii reliquum autem sanguinem fundet juxta basim altaris holocaustorum quod est in ostio tabernaculi testimonii (Liber Leviticus 4, 18)

  • tinguet sacerdos digitum in sanguine hostiæ pro peccato tangens cornua altaris holocausti et reliquum fundens ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 25)

  • tolletque sacerdos de sanguine in digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 30)

  • sumetque sacerdos de sanguine ejus digito suo et tangens cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim ejus (Liber Leviticus 4, 34)

  • et asperget de sanguine ejus parietem altaris quicquid autem reliquum fuerit faciet destillare ad fundamentum ejus quia pro peccato est (Liber Leviticus 5, 9)

  • quicquid tetigerit carnes ejus sanctificabitur si de sanguine illius vestis fuerit aspersa lavabitur in loco sancto (Liber Leviticus 6, 27)

  • quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem manus ejus dextræ similiter et pedis (Liber Leviticus 8, 23)

  • obtulit et filios Aaron cumque de sanguine arietis immolati tetigisset extremum auriculæ singulorum dextræ et pollices manus ac pedis dextri reliquum fudit super altare per circuitum (Liber Leviticus 8, 24)

  • præsertim cum de sanguine illius non sit inlatum intra sancta et comedere eam debueritis in sanctuario sicut præceptum est mihi (Liber Leviticus 10, 18)

  • ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis ejus (Liber Leviticus 12, 4)

  • sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ (Liber Leviticus 12, 5)

  • alium autem vivum cum ligno cedrino et cocco et hysopo tinguet in sanguine passeris immolati (Liber Leviticus 14, 6)


“Como é belo esperar!” São Padre Pio de Pietrelcina