Fundar 111 Resultados para: ponam

  • et ponam eam desertam non putabitur et non fodietur et ascendent vepres et spinæ et nubibus mandabo ne pluant super eam imbrem (Liber Isaiae 5, 6)

  • et ponam eam in possessionem ericii et in paludes aquarum et scopabo eam in scopa terens dicit Dominus exercituum (Liber Isaiae 14, 23)

  • quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine ponam enim super Dibon additamenta his qui fugerint de Moab leonem et reliquiis terræ (Liber Isaiae 15, 9)

  • et ponam judicium in pondere et justitiam in mensura et subvertet grando spem mendacii et protectionem aquæ inundabunt (Liber Isaiae 28, 17)

  • et circumdabo quasi spheram in circuitu tuo et jaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam (Liber Isaiae 29, 3)

  • cum fureres adversum me superbia tua ascendit in aures meas ponam ergo circulum in naribus tuis et frenum in labiis tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber Isaiae 37, 29)

  • aperiam in supinis collibus flumina et in medio camporum fontes ponam desertum in stagna aquarum et terram inviam in rivos aquarum (Liber Isaiae 41, 18)

  • dabo in solitudine cedrum et spinam et myrtum et lignum olivæ ponam in deserto abietem ulmum et buxum simul (Liber Isaiae 41, 19)

  • desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam (Liber Isaiae 42, 15)

  • et ducam cæcos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta hæc verba feci eis et non dereliqui eos (Liber Isaiae 42, 16)

  • ecce ego facio nova et nunc orientur utique cognoscetis ea ponam in deserto viam et in invio flumina (Liber Isaiae 43, 19)

  • et ponam omnes montes meos in viam et semitæ meæ exaltabuntur (Liber Isaiae 49, 11)


“A sua função é tirar e transportar as pedras, e arrancar os espinhos. Jesus é quem semeia, planta, cultiva e rega. Mas seu trabalho também é obra de Jesus. Sem Ele você nada pode fazer.” São Padre Pio de Pietrelcina