Fundar 111 Resultados para: ponam

  • date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principes (Liber Deuteronomii 1, 13)

  • videte ergo ut impleatis cærimonias atque judicia quæ ego hodie ponam in conspectu vestro (Liber Deuteronomii 11, 32)

  • prophetam suscitabo eis de medio fratrum suorum similem tui et ponam verba mea in ore ejus loqueturque ad eos omnia quæ præcepero illi (Liber Deuteronomii 18, 18)

  • ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)

  • dixitque David ad Achis nunc scies quæ facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus (Liber I Samuelis 28, 2)

  • nunc igitur audi et tu vocem ancillæ tuæ ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere (Liber I Samuelis 28, 22)

  • et ponam locum populo meo Israël et plantabo eum et habitabit sub eo et non turbabitur amplius nec addent filii iniquitatis ut adfligant eum sicut prius (Liber II Samuelis 7, 10)

  • ponam thronum regni tui super Israël in sempiternum sicut locutus sum David patri tuo dicens non auferetur de genere tuo vir de solio Israël (Liber I Regum 9, 5)

  • nec auferam omne regnum de manu ejus sed ducem ponam eum cunctis diebus vitæ suæ propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et præcepta mea (Liber I Regum 11, 34)

  • insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti (Liber II Regum 19, 28)

  • extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum (Liber II Regum 21, 4)

  • posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium ejus in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israël ponam nomen meum in sempiternum (Liber II Regum 21, 7)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina