Fundar 21 Resultados para: noctis

  • venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20, 3)

  • factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Ægypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio ejus usque ad primogenitum captivæ quæ erat in carcere et omne primogenitum jumentorum (Liber Exodus 12, 29)

  • stetit inter castra Ægyptiorum et castra Israël et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent (Liber Exodus 14, 20)

  • ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in parte castrorum incipientibus vigiliis noctis mediæ et custodibus suscitatis cœperunt bucinis clangere et conplodere inter se lagœnas (Liber Iudicum 7, 19)

  • dormivit autem Samson usque ad noctis medium et inde consurgens adprehendit ambas portæ fores cum postibus suis et sera inpositasque umeris portavit ad verticem montis qui respicit Hebron (Liber Iudicum 16, 3)

  • dormivit itaque ad pedes ejus usque ad noctis abscessum surrexitque antequam homines se cognoscerent mutuo et dixit Booz cave ne quis noverit quod huc veneris (Liber Ruth 3, 14)

  • lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in æternum misericordia ejus (Liber Psalmorum 135, 9)

  • in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine (Liber Proverbiorum 7, 9)

  • dum enim persuasum habent iniqui posse dominari nationi sanctæ vinculis tenebrarum et longæ noctis conpediti inclusi sub tectis fugitivi perpetuæ providentiæ jacuerunt (Liber Sapientiae 17, 2)

  • et in tempore refectionis in cubile somnus noctis inmutat scientiam ejus (Liber Ecclesiasticus 40, 5)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius et auferetur quasi tabernaculum unius noctis et gravabit eam iniquitas sua et corruet et non adiciet ut resurgat (Liber Isaiae 24, 20)

  • hæc dicit Dominus qui dat solem in lumine diei ordinem lunæ et stellarum in lumine noctis qui turbat mare et sonant fluctus ejus Dominus exercituum nomen illi (Liber Ieremiae 31, 35)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina