Fundar 578 Resultados para: juxta

  • et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum dicit Dominus et succendam ignem in saltu ejus et devorabit omnia in circuitu ejus (Liber Ieremiae 21, 14)

  • fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 26, 20)

  • hæc dicit Dominus ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob et tectis ejus miserebor et ædificabitur civitas in excelso suo et templum juxta ordinem suum fundabitur (Liber Ieremiae 30, 18)

  • et introduxi eos in domum Domini ad gazofilacium filiorum Anan filii Hiegedeliæ hominis Dei quod erat juxta gazofilacium principum super thesaurum Maasiæ filii Sellum qui erat custos vestibuli (Liber Ieremiae 35, 4)

  • sed habitavimus in tabernaculis et obœdientes fecimus juxta omnia quæ præcepit nobis Jonadab pater noster (Liber Ieremiae 35, 10)

  • et fecit Baruch filius Neriæ juxta omnia quæ præceperat ei Hieremias propheta legens ex volumine sermones Domini in domo Domini (Liber Ieremiae 36, 8)

  • et dixerunt principes regi rogamus ut occidatur homo iste de industria enim dissolvit manus virorum bellantium qui remanserunt in civitate hac et manus universi populi loquens ad eos juxta verba hæc siquidem homo hic non quærit pacem populi hujus sed malum (Liber Ieremiae 38, 4)

  • venerunt ergo omnes principes ad Hieremiam et interrogaverunt eum et locutus est eis juxta omnia verba quæ præceperat ei rex et cessaverunt ab eo nihil enim fuerat auditum (Liber Ieremiae 38, 27)

  • et abierunt et sederunt peregrinantes in Chamaam quæ est juxta Bethleem ut pergerent et introirent Ægyptum (Liber Ieremiae 41, 17)

  • et illi dixerunt ad Hieremiam sit Dominus inter nos testis veritatis et fidei si non juxta omne verbum in quo miserit te Dominus Deus tuus ad nos sic faciemus (Liber Ieremiae 42, 5)

  • quia decepistis animas vestras vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et juxta omnia quæcumque dixerit tibi Dominus Deus noster sic adnuntia nobis et faciemus (Liber Ieremiae 42, 20)

  • ad Ægyptum adversum exercitum Pharaonis Nechao regis Ægypti qui erat juxta flumen Eufraten in Charchamis quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis in quarto anno Joachim filii Josiæ regis Juda (Liber Ieremiae 46, 2)


“Quanto mais se caminha na vida espiritual, mais se sente a paz que se apossa de nós.” São Padre Pio de Pietrelcina