Fundar 578 Resultados para: juxta

  • si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animæ tuæ nihil fallit reddetque homini juxta opera sua (Liber Proverbiorum 24, 12)

  • ne respondeas stulto juxta stultitiam suam ne efficiaris ei similis (Liber Proverbiorum 26, 4)

  • responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)

  • amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuæ melior est vicinus juxta quam frater procul (Liber Proverbiorum 27, 10)

  • si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos juxta tabernacula pastorum (Canticum Canticorum 1, 7)

  • oculi ejus sicut columbæ super rivulos aquarum quæ lacte sunt lotæ et resident juxta fluenta plenissima (Canticum Canticorum 5, 12)

  • qui requiescit juxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula ejus bona per ævum (Liber Ecclesiasticus 14, 25)

  • quasi oliva speciosa in campis et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis (Liber Ecclesiasticus 24, 19)

  • sic faber ferrarius sedens juxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes ejus et in calore fornacis concertatur (Liber Ecclesiasticus 38, 29)

  • in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans juxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano (Liber Ecclesiasticus 50, 13)

  • et pascentur agni juxta ordinem suum et deserta in ubertatem versa advenæ comedent (Liber Isaiae 5, 17)

  • ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint juxta verbum hoc non erit eis matutina lux (Liber Isaiae 8, 20)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina