Fundar 219 Resultados para: hominum

  • semen hominum honorabitur hoc quod timet Dominum semen autem hoc exhonorabitur hominum quod præterit mandata Domini (Liber Ecclesiasticus 10, 23)

  • numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttæ aquæ a mare et sicut calculus harenæ sic exigui anni in die ævi (Liber Ecclesiasticus 18, 8)

  • mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione (Liber Ecclesiasticus 20, 28)

  • dentes leonis dentes ejus interficientes animas hominum (Liber Ecclesiasticus 21, 3)

  • et non intelleget quoniam omnia videt oculus illius quoniam expellit a se timorem Dei hujusmodi hominis timor et oculi hominum timentes illum (Liber Ecclesiasticus 23, 27)

  • et non cognovit quoniam oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum et profundum abyssi et hominum corda intuentes in absconsas partes (Liber Ecclesiasticus 23, 28)

  • ante sermonem non conlaudes virum hæc enim temptatio est hominum (Liber Ecclesiasticus 27, 8)

  • si est lingua curationis et mitigationis misericordiæ non est vir illius contra filios hominum (Liber Ecclesiasticus 36, 25)

  • ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis (Liber Ecclesiasticus 38, 6)

  • initium necessariæ rei vitæ hominum aqua ignis et ferrum lac et panis similagineus et mel et botrus uvæ et oleum et vestimentum (Liber Ecclesiasticus 39, 31)

  • luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur (Liber Ecclesiasticus 41, 14)

  • non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas (Liber Ecclesiasticus 42, 1)


“Há alegrias tão sublimes e dores tão profundas que não se consegue exprimir com palavras. O silêncio é o último recurso da alma, quando ela está inefavelmente feliz ou extremamente oprimida!” São Padre Pio de Pietrelcina