Fundar 219 Resultados para: hominum

  • de animabus hominum sedecim milibus cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ (Liber Numeri 31, 40)

  • et ecce inquit vos surrexistis pro patribus vestris incrementa et alumni hominum peccatorum ut augeretis furorem Domini contra Israël (Liber Numeri 32, 14)

  • tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut juraverat Dominus (Liber Deuteronomii 2, 14)

  • ibique servietis diis qui hominum manu fabricati sunt ligno et lapidi qui non vident non audiunt non comedunt non odorantur (Liber Deuteronomii 4, 28)

  • erant autem qui in eo die conciderant a viro usque ad mulierem duodecim milia hominum omnes urbis Ahi (Liber Iosue 8, 25)

  • ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis et instar lucustarum universa conplebant innumera multitudo hominum et camelorum quicquid tetigerant devastantes (Liber Iudicum 6, 5)

  • cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul ecce de montibus multitudo descendit cui ille respondit umbras montium vides quasi hominum capita et hoc errore deciperis (Liber Iudicum 9, 36)

  • igitur certatim ramos de arboribus præcidentes sequebantur ducem quos circumdantes præsidio succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter ac mulieres habitatorum turris Sychem (Liber Iudicum 9, 49)

  • cui ille respondit si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis (Liber Iudicum 16, 11)

  • nullo penitus ferente præsidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea (Liber Iudicum 18, 28)

  • dixitque ad Saul quare audis verba hominum loquentium David quærit malum adversum te (Liber I Samuelis 24, 10)

  • nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui ejecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis (Liber I Samuelis 26, 19)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina