Fundar 181 Resultados para: finem temporis

  • Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. (Prophetia Danielis 9, 26)

  • Confirmabit autem pactum multis hebdomada una et in dimidio hebdomadis deficiet hostia et sacrificium et erit in templo abominatio desolationis et usque ad consummationem et finem perseverabit desolatio. (Prophetia Danielis 9, 27)

  • Et post finem annorum fœderabuntur filiaque regis Austri veniet ad regem Aquilonis facere amicitiam, et non obtinebit fortitudinem brachii, nec stabit semen eius et tradetur ipsa, et qui adduxerunt eam, adolescentes eius, et qui confortabant eam in temporibus. (Prophetia Danielis 11, 6)

  • Et audivi virum, qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset dexteram et sinistram suam in caëlum, et iurasset per viventem in æternum, quia in tempus, et tempora, et dimidium temporis. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur universa hæc. (Prophetia Danielis 12, 7)

  • Tu autem vade ad præfinitum et requiesces, et stabis in sorte tua in finem dierum. (Prophetia Danielis 12, 13)

  • hæc dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam ejus et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finem (Prophetia Amos 1, 11)

  • juravit Dominus in superbia Jacob si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum (Prophetia Amos 8, 7)

  • propter hoc lacerata est lex et non pervenit usque ad finem judicium quia impius prævalet adversus justum propterea egreditur judicium perversum (Prophetia Habacuc 1, 4)

  • quia adhuc visus procul et apparebit in finem et non mentietur si moram fecerit expecta illum quia veniens veniet et non tardabit (Prophetia Habacuc 2, 3)

  • et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 10, 22)

  • qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit (Evangelium secundum Matthaeum 24, 13)

  • post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis (Evangelium secundum Matthaeum 25, 19)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina