Fundar 26 Resultados para: dolorem

  • qui introduxit eam in tabernaculum Sarræ matris suæ et accepit uxorem et in tantum dilexit ut dolorem qui ex morte matris acciderat temperaret (Liber Genesis 24, 67)

  • congregatis autem cunctis liberis ejus ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu (Liber Genesis 37, 35)

  • et sciens dolorem ejus descendi ut liberarem eum de manibus Ægyptiorum et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam in terram quæ fluit lacte et melle ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei Ferezei et Evei et Jebusei (Liber Exodus 3, 8)

  • et sederunt cum eo in terram septem diebus et septem noctibus et nemo loquebatur ei verbum videbant enim dolorem esse vehementem (Liber Iob 2, 13)

  • numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum (Liber Iob 10, 20)

  • concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus ejus præparat dolos (Liber Iob 15, 35)

  • filii ejus adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum (Liber Iob 20, 10)

  • Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet (Liber Iob 21, 19)

  • increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa ejus marcescere facit (Liber Iob 33, 19)

  • ecce parturiit iniustitiam et concepit dolorem et peperit iniquitatem (Liber Psalmorum 7, 15)

  • vides quoniam tu laborem et dolorem consideras ut tradas eos in manus tuas tibi derelictus est pauper orfano tu eras adiutor (Liber Psalmorum 9, 35)

  • quamdiu ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem (Liber Psalmorum 12, 2)


“O demônio é forte com quem o teme, mas é fraquíssimo com quem o despreza.” São Padre Pio de Pietrelcina