Fundar 37 Resultados para: diluculo

  • dixit quoque Dominus ad Mosen consurge diluculo et sta coram Pharaone egreditur enim ad aquas et dices ad eum hæc dicit Dominus dimitte populum meum ut sacrificet mihi (Liber Exodus 8, 20)

  • cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Ægyptiis occurrerunt aquæ et involvit eos Dominus in mediis fluctibus (Liber Exodus 14, 27)

  • si fuisset nubes a vespere usque mane et statim diluculo tabernaculum reliquisset proficiscebantur et si post diem et noctem recessisset dissipabant tentoria (Liber Numeri 9, 21)

  • die autem septimo diluculo consurgentes circumierunt urbem sicut dispositum erat septies (Liber Iosue 6, 15)

  • surgensque diluculo recensuit socios et ascendit cum senioribus in fronte exercitus vallatus auxilio pugnatorum (Liber Iosue 8, 10)

  • altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt (Liber Iudicum 21, 4)

  • cumque surrexissent diluculo Azotii altera die ecce Dagon jacebat pronus in terram ante arcam Domini et tulerunt Dagon et restituerunt eum in loco suo (Liber I Samuelis 5, 3)

  • diluculo autem cum digessisset vinum Nabal indicavit ei uxor sua verba hæc et emortuum est cor ejus intrinsecus et factus est quasi lapis (Liber I Samuelis 25, 37)

  • consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens eheu eheu domine mi quid faciemus (Liber II Regum 6, 15)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • consurgensque diluculo Ezechias rex adunavit omnes principes civitatis et ascendit domum Domini (Liber II Paralipomenon 29, 20)

  • cumque in orbem transissent dies convivii mittebat ad eos Job et sanctificabat illos consurgensque diluculo offerebat holocausta per singulos dicebat enim ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis sic faciebat Job cunctis diebus (Liber Iob 1, 5)


“É doce o viver e o penar para trazer benefícios aos irmãos e para tantas almas que, vertiginosamente, desejam se justificar no mal, a despeito do Bem Supremo.” São Padre Pio de Pietrelcina