Fundar 63 Resultados para: animo

  • dixit ergo ad eum Hiezabel uxor ejus grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israël surge et comede panem et æquo esto animo ego dabo tibi vineam Naboth Hiezrahelitæ (Liber I Regum 21, 7)

  • tu autem Salomon fili mi scito Deum patris tui et servi ei corde perfecto et animo voluntario omnia enim corda scrutatur Dominus et universas mentium cogitationes intellegit si quæsieris eum invenies si autem dereliqueris illum proiciet te in æternum (Liber I Paralipomenon 28, 9)

  • cui ait juvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris (Liber Thobis 5, 13)

  • dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus cæli det tibi gaudium pro tædio quo perpessa es (Liber Thobis 7, 20)

  • qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos ac sine honore abiecerunt (Liber Iudith 1, 11)

  • exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit æquo animo estote fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam (Liber Iudith 7, 23)

  • da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem ut evertam illum (Liber Iudith 9, 14)

  • tunc Holofernis dixit ei æquo animo esto et noli pavere in corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire Nabuchodonosor regi (Liber Iudith 11, 1)

  • ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde (Liber I Maccabaeorum 3, 27)

  • consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum (Liber I Maccabaeorum 3, 31)

  • quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israël et qualia mandavit rex (Liber I Maccabaeorum 4, 27)

  • similiter autem et si genti Judæorum prius acciderit bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit (Liber I Maccabaeorum 8, 27)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina